Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Donazione

1331 luglio 10 Verona

Cum domum Dei (a) deceat, sanctitudo cuius in pace factus est locus, ut eius sit cultus debita veneratione pacificus ipsius oportet servicio mancipatos, utpote non exteris actibus inherentes piis quorumcumque affectibus in temporalium exhibitione iuvari. Nos igitur Albertus et Mastinus fratres de la Scala, civitatum Verone, Padue, Vincentie, Tarvixii, Feltri et Belluni capitanei et domini generales, ob Dei reverentiam et honorem ac beate Marie Virginis matris eius et beate virginis et martiris Catherine in cuius laudem infrascriptum monasterium noscitur esse constructum, divino affectu ac inducti pietatis intuytu, volentesque renovare quandam concessionem et datam factam per quondam bone memorie magnificum dominum Canem grandem de la Scala dicto monasterio infrascripto de terre pecia infrascripta ex nostri capitaneatus officio et de nostre plenitudine potestatis ac ex certa scientia, damus et concedimus monasterio sive ecclesie Sancte Catherine de ultra Thombam Verone ac priori qui nunc regit in monasterio predicto et habitantibus nunc et rectoribus qui pro tempore fuerint et habitaverint in futurum unam peciam terre que est sexaginta camporum in Campanea Verone prope Sancte Catherine monasterium antedictum, coheret ei ab una parte clevus comunis Verone, ab alia parte Campanea comunis Verone, ab alia sors que appellatur sors Malefidei, ab alia tenet et possidet monasterium predictum Sancte Catherine, ita quod dicti prior et habitantes ibidem seu qui pro tempore fuerint et habitaverint in futurum dictam peciam terre libere possint uti et frui et tenutam corporalemque possessionem sua auctoritate dicte pecie terre ingredi ac eam habere tenere uti et possidere ut superius est expressum sine ipsius comunis Verone sive aliarum singularum personarum contradictione aliqua vel offensa, mandantes universis rectoribus et officialibus dicti comunis Verone ac quibuscumque aliis singularibus personis nostre iurisdictioni subiectis tam presentibus quam futuris presentis date et concessionis seriem inspecturis quatenus predictam datam et concessionem nostram gratis affectibus et effectibus debeant observare, nec contra illam ratione aliqua modo vel causa seu ingenio facere vel venire sub optentu nostre gratie et amoris. In cuius rei evidens testimonium et noticiam clariorem, presentem concessionem et datam sigilli nostri fecimus apensione muniri. Actum et datum Verone per Bartholomeum notarium de Ferabobus officialem nostrum, die mercurii decimo mensis iullii, millesimo trecentesimo trigesimo primo, indictione quartadecima.

(a) Dei nel sopralineo

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Verona: concessione n. 11/09 - protocollo 3056 class. 28.13.10.