Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Cassazione di sentenza di bando

1351 luglio 2 Verona, in canzelaria nostra

Nos Canisgrandis, Canisfranciscus et Paulus Albuinus fratres de la Scala, capitanei et domini generales civitatum Verone et Vincencie, de gracia speciali et de nostri dominii et plenitudine potestatis nostre nobilem virum Çiramontem filium quondam nobilis militis domini Iacobi de Verme civis Verone de guaita Sancti Matey cum Cortinis ad nostram graciam et comunis Verone in integrum restituimus adversus quandam sentenciam sive condemnacionem latam et pronunciatam in concione comunis Verone videlicet in octava concione tercii regiminis domini Nicolay de Lucio tunc potestatis Verone die sabati decimo nono iunii anno Domini millesimo quinquagesimo indictione tercia contra dictum Çiramontem et eius bona et quosdam alios in dicta condemnacione et sentencia nominatos et contentos, et eciam adversus bannum in dicta sentencia comprehensum, ita tamen quod dicta sentencia seu condemnacione et banno predicto non obstantibus dictus Ziramontus admitatur et admitti possit ad omnes honores et dignitates et gaudeat et gaudere possit omni beneficio civilitatis et citadancie civitatis Verone secundum quod alii cives civitatis Verone gaudent et gaudere possunt, ita et taliter quod dicta sentencia, condemnacio et bannum de quo fit mencio in ipsa sentencia sit cassa et cassum perpetue et inviolabiliter pro cassa et casso habeatur et haberi debeat et eciam cançeletur et canzellari debeat de libris tallarum et condemnacionum comunis Verone et quibuscumque aliis libris comunis Verone in quibus reperirentur dicta sentencia condemnacio et bannum predictum, mandantes potestati nostro Verone qui nunc est vel pro tempore fuerit quod dictam sentenciam condemnacionem et bannum faciant cançellari de dictis libris quantum est racione dicti Ziramontis et a cunctis aliis officialibus comunis Verone et ceteris aliis personis faciant observari sub penna et banno nostro arbitrio a contrafacientibus aufferendo.
In cuius rey testimonium presentes fieri iussimus et eas nostro sigillo impressione muniri. Datum Verone in canzelaria nostra per Gubertum de Nichexola notarium nostrum. Die sabati secundo iullii, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo, indicione quarta.

Per il commento si veda la scheda seguente