Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Conferma di privilegi

1351 agosto 11 Verona

Nos Canisgrandis de la Scala civitatum Verone et Vincentie dominus generalis. Quoniam ad bonum societatis humane conservacio corporee sanitatis et supervenientis langoris curacio est plurimum opportuna, dignum duximus ut hii qui execucioni predictorum curam impendunt a ceteris honeribus eximantur, et eo sive pro fructuosis huiusmodi exerciciis promptiores quo fuerint a plubicis angariis et perangarii absoluti. Eapropter predecessorum nostrorum volentes vestigia immitari inmunitatem et privilegium olim magistris phisicis et cirurgicis approbatis civitatis Verone concessum in conscilio gastaldionum dicte civitatis de consensu et beneplacito magnifici domini Bartholomei de la Scala capitanei generalis comunis et populi Verone, confirmatum postmodum eciam per bone memorie dominos Albuinum avum nostrum paternum et Canemgrandem de la Scala patruum nostrum tunc civitatis Verone et Vincentie sacri imperii vicarium generalem ut publicis instrumentis apparet, in omnibus et per omnia confirmamus et approbamus ac de nostre plenitudine potestatis ex certa sciencia de novo concedimus, largimur et impertimur omnibus et singulis magistris phisicis et cirurgicis infrascriptis, commorantibus in civitate et districtu Verone, volentes quod ipsi et descendentes ab eis et famuli cum ipsis commorantes sint et esse inteligantur immunes et exempti ab omnibus daciis, scufis, factionibus et oneribus cuiuscumque condicionis et generis impositis et de cetero imponendis per nos seu per comune Verone vel guaitas civitatis vel burgorum Verone vel villas eiusdem districtus, sive mixtis et aliis quibuscumque et quocumque nomine censeantur, sanctientes predicta hac editali lege in civitate Verone ad nostrum beneplacitum valitura taliter quod presens concessio sive privilegium obtineat plenum robur. Propter quam quidem concessionem sive privilegium dictos magistros ideo nolumus nec intendimus esse privatos ab aliis iuribus, honoribus ac iurisdicionibus aliquibus quibus alii cives Veronenses gaudent, nec quod ipsa concessio sive privilegium dictis iuribus, honoribus ac iurisdicionibus in aliquo deroget, et volumus quod ipsi et quilibet eorum ita possint agere contrahere et quoslibet contractus inire quodammodo alii cives Veronenses facere possunt nonobstante quod sint medici phisici vel exempti, et quod possint acquirere res immobiles illi videlicet qui sunt cives Veronenses vel qui secundum formam statutorum dicte civitatis cives esse intelliguntur sicut alii cives quicumque iurisdicionis comunis Verone possunt et non obstantibus aliquibus legibus statutis reformacionibus consuetudinibus seu iure aliquo factis vel fiendis in contrarium loquentibus seu quesitis vel querendis per comune Verone, que omnia et singula in contrarium facientia ex certa scientia et de nostre plenitudine potestatis cassamus, irritamus et nullius valoris esse pronunciamus, in quantum huic presenti concessioni et sanctioni contradicent seu aliqualiter obstarent. Et quod infrascripti medici qui nunc sunt in presenti concessione notati et de collegio dictorum medicorum vel qui pro tempore erunt possint inter se pro collegio suo statuta compilare et facere et ordinamenta que tamen non preiudicent statutis comunis Verone, et ut expensas quas substinuerint pro cavalcatis fiendis per aliquem ipsorum vel aliquos ad exercitus vel alibi de mandato nostri potestatis Verone presentis vel in futurum existentis tunc valeant tollerare eisdem licentiam presentibus exhibem[us] inter se (a) extimum faciendi et ponendi collectas pro expensis et oneribus antedictis supportandis, ad quas expensas quilibet eciam non existens de colegio antedicto medicus artem medicine tam phisice quam cirugie exercens et comorans in civitate Verone vel eius districtu teneri volumus, et astringi, ac cavalcatas antedictas mandantes domino .. potestati nostro Verone et ceteris aliis officialibus nostris civitatis Verone et eius districtus qui nunc sunt vel pro tempore fuerint ac omnibus sindicis, iuratis, massariis, incollis et habitatoribus civitatis et districtus predicti quatenus hanc concessione et sanctionem quam statuti expressi volumus obtinere vigorem observent inviolabiliter et ab omnibus observari plenarie faciant pena et banno a singulis contrafacientibus nostro arbitrio auferendis. Si autem preter infrascriptos magistros aliqui alii magistri cives vel facientes in civitate et districtu Verone reperirentur suficientes iuxta examinacionem et approbacionem contentam in statutis comunis Verone in phisica vel cirugia intendimus volumus et mandamus eos sicut et infrascripti medici huiusmodi privilegio et concessione gaudere. In cuius rey testimonium presentes exinde conscribi et sigilli nostri iussimus appensione muniri. Nomina autem magistrorum sunt hec. Phisicorum, magister Aretinus de Sancta Cecillia, magister Lucas de dicta contrata, magister Avantinus de Sancto Firmo, magister Iacobus de Padua de Sancto Marcho, magister Iohannes a Levata de Sancto Vitalli, magister Petrus de Parma de Insulo inferiori, magister Bonaventura magistri Artini de Pigna. Nomina magistrorum cirugicorum sunt hec: magister Manuellus de Parma de Sancto Paulo, magister Bonomus de Lavagnolis de Insulo superiori, magister Alzomus de Insulo inferiori, magister Zilbertus de Spicianis de Sancto Toma, magister Iacobus a Revolto de Sancto Zilio, magister Parmexanus de Sancto Benedicto, magister Nicolaus de Sancto Martino Aquario, magister Antonius de Sancto Zenone oratorio, magister Girardus de Santo Silvestro (b), magister Bonzagninus de Sancto Matheo, magister Ventura de Sancto Matheo, magister Rišardus de Sancto Sebastiano, magister Alexander de Sancto Quirico. Habitatores rurium, magister Iohaninus phisicus habitator Lazixii, magister Baldus habitator Lazixii, magister Iacobus de Cavaiono, magister Nascinus de Pischeria, magister Petrus de Minerbio.
Actum et datum Verone per Gubertum de Nichexola notarium nos[trum] die iovis undecimo augusti anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo [primo].

(a) segue exsti depennato

(b) scritto in fondo al testo, con segno di richiamo in questo punto

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le AttivitÓ Culturali, Archivio di Stato di Verona: concessione n. 11/09 - protocollo 3056 class. 28.13.10.