Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Nomina di capitano

1380 settembre 13 Verona, in cancellaria aule nostre

Nos Bartholomeus et Anthonius fratres de la Scala, Verone etc. imperiales vicarii generales. Universis et singulis vicariis, massariis, comunibus et hominibus infrascriptarum terrarum seu villarum fidelibus nostris gratiam nostram et obedi<enti>am mandatorum. Cupientes vos et terras nostras sub bono et ordinato regimine gubernari, necnon de fide legalitate et industria providi viri Alberti de magistro Gregorio dilecti civis nostri harum ostensoris plenarie confidentes, eundem tenore presentium constituimus, facimus et creamus capitaneum et rectorem infrascriptorum comunium sive villarum nostri Veronensis districtus, concedentes eidem quod dicti capitaneatus officium exercere possit et debeat usque ad nostre beneplacitum volu[nta]tis, cum arbitrio et bailia reddendi ius unicuique persone coram eo legitime comparenti usque ad summam quinquaginta librarum in civil[ibus …… vigin]tiquinque in criminalibus, secundum tamen formam et ordinem statutorum nostrorum factorum de mense septembri presenti que sibi dari fecimus. N[ecnon ……… senten]tiandi, condemnandi, manifestandi, absolvendi, banna tallas condemnationes et manifestationes exigendi, officiales mitten[di], […………] si placuerit eidem revocandi, et generaliter quecumque alia operandi et exercendi que ad dictum capitaneatus officium pertiner[e ……………] et que statum et honorem nostrum respiciant et concernant, cum omnibus iurisdictionibus, salariis, emolumentis, honoribus et utili[tatibus ……………] eidem secundum statuta predicta et non aliter. Mandamus itaque universis et singulis vicariis, massariis, comunibus et hominibus d[……………]larum quatenus supradicto Alberto capitaneo nostro constituto obedire debeant integraliter tamquam nobis in omnibus que ad of[ficium] ……………]ant quoquo modo, et que statum nostrum respiciant et honorem, penis et bannis singulis contrafacientibus arbitrio nostro aufe[……]. [Datum Vero]ne in cancellaria aule nostre, die XIII° septembris MCCCLXXX°.
Nomina terrarum seu villarum sunt: Leniacum cum suis pertinentiis, Villabartholomea, Spinembechum cum Sp[inembechino, Casta]gnarium, Sostegnentia cum Margada, Cereta, Asenogna, Malavesina, Henglarium, Rupeclaria, [Rupeclaria Casellarum], Rupeclaria Sancti Petri, Casalavonum, Sanguenedum, Maxagie, Concamarixium, Corigium totum, [………., Blon]de Visegne, Hengaçata, Macachara, Villabrexana, Sparedum, Tavanaria, Roncanova, Gad[ium], […………….], Nogaria.

Vedi: recto | verso

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attività Culturali, Archivio di Stato di Verona: concessione n. 11/09 - protocollo 3056 class. 28.13.10.