Aurea Gemma <Gallica> 1.10-11 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[1.10] Item in epistolis, in quibus querimonia continetur, locis conquestionis utendum est, qui plene in Summis rethorice1 continentur. His, inquam, utendum erit, qui presenti negotio convenient. In illis vero, in quibus nobis vel aliis obtinere nitimur aliquid, cavenda est adulationis suspitio. Nam, ut ait Tullius, "Aperte adulantem nemo non videt."2 Cavenda etiam sunt nomina|[62r] superlativa, ne frequenter eis utamur. Interdum enim eis utendum est ad exprimendum mentis affectum. Sicut dum amicus scribit amico, sic scribet: Dulcissimo socio suo et amico suo vel ad exprimendam proprietatem eius persone, cuius aperte benivolentia captatur, ut ad papam scribentes dicamus Beatissimo vel Sanctissimo, ad imperatorem vel regem Serenissimo vel Piissimo, ad ducem vel ad comitem Nobilissimo vel Clarissimo vel Illustrissimo.
Summis] Summa B      convenient] conveniunt B      quibus] vel add.B      sunt etiam tr. B      est utendum tr. B      Sicut dum] Si enim B      scribet] scribat B      suo2 om. B      proprietatem (prosperitatem B) tr. B post persone

[1.11] Consideret itaque diligenter epistolarum compositor proprietatem singularum personarum et etates et fortunas et affectiones, sexus, mores, conditiones, dignitates.3 Deinde debet considerare, quid unicuique persone conveniat secundum supradictas qualitates et eis convenientia verba attribuat. Aliter enim ab irato principe, aliter a placato principe captanda est misericordia. Consideret etiam, an petitio sua partem habeat honestatis et partem turpitudinis,4 ut turpitudo honestate diluatur et honestis nominibus adumbretur. Si vero animus eius alienatus fuerit, a quo petitur, etiam in salutatione obliqua inferatur deprecatio.

singularum] singulare Bac      principe2 om. B      ut om. B      honestis] honestatis B      adumbretur] obumbretur B

1 Cicero De inventione 1.106-1.109), listing 14 topics of complaint. In Cicero's scheme, complaint is one of three species of conclusion. Complaint is also touched on above, Aurea Gemma <Gallica>1.5-6.

2 Cicero Laelius de amicitia 99.

3 Cicero De inventione 1.34-1.36).

4 On the causae variable according to the degree of justifiableness: Cicero, De inventione 1.20-1.21).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999