Aurea Gemma <Gallica> 1.12-13 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[1.12] Post salutationem vero statim principio utendum est insinuatione, id est oratione,|[62v] que quadam circuitione et dissimulatione occulte benivolentiam sibi conciliet.1 |[8v] Utendum erit etiam exemplorum suppositione de re simili aut maiore aut minore et postea pedetentim accedere ad propositum suum et inductas auctoritates laudare et dignis preconiis extollere, ammirando scilicet prudentiam eorum et iustitiam et mansuetudinem, qui hoc statuerunt. Quod diligenter servat Salustius C.C. pro Lentulo.2 Commendata auctoritate, que inducitur, statim subiungatur obsecratio et in ipsa terminetur oratio.
principio om. B      etiam] in B      pedeteptim B      servat Salustius C.C.] in Salustio

[1.13] Hoc etiam sollerti vigilantia observandum est, ut non solum verborum consonantia, set significationis ipsius secundum rationem eorum attendatur consequentia. Verbi gratia: Si habes in proposito et in intentione aliquem ad beneficentiam invitare, debes eius liberalitatem et munificentiam super omnia commendare. Et hoc non solum in humanis petitionibus observandum est, verum etiam in divinis obsecrationibus; ut si Deus ad hoc invocatur, ut misereatur et parcat humanis excessibus, non debet invocari eius potentia vel rigor inflexibilis iustitie, set commendari et extolli dulcedo divine misericordie. Quando vero ad vindictam invitatur, eius invocanda est potentia et magnificentia et iustitia. Sic etiam in humanis negotiis|[63r] eadem attendatur rationum consequentia. Si enim hec diligenter observaveris et personarum dignitates observaveris, quod volueris in causis omnibus obtinebis.

sollerti vigilantia] sollerter B      in intentione] intentione B      beneficentiam] benivolentiam B      eius] de add. B      et munificentiam B: comunificentiam A      eius invocari tr. B      extolli] superextolli B      hec om. B      observaveris2] observabis B      quod B: et prem. A

1 Cicero De inventione 1.23.

2 Sallust De coniuratione Catalinae 51. Julius Caesar's oration argued for leniency to the continuator of the Cataline conspiracy, P. Cornelius Lentulus Sura (consul with C. Domitius, A.U.C. 592). The following oration in Sallust, Cato's accusation against Lentulus, is described below, Aurea Gemma <Gallica>1.62.
 
 

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999