Aurea Gemma <Gallica> 1.14-18 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[1.14] Opere precium est et sagaciter intueri et vigilanti animo perpendere, que verba quas deceant personas. Non enim omnibus omnia conveniunt. Aliis enim verbis utendum est ad superiores personas, aliis ad pares, aliis ad inferiores.
et1] etiam B      Aliis enim] Nam aliis B      aliis ad inferiores tr. B post personas
[1.15] Superior persona ad inferiorem dicat 'Mando tibi' atque 'Mandando precipio.' [1.16] Par ad parem 'Dico vobis' vel 'Denuntio' vel 'Mando' vel 'Obsecro.'

[1.17] Inferior ad superiorem 'Suggero' vel 'Innuo' vel 'Significo' vel 'Notum esse cupio.' Ista qui confundunt, nec vim verborum nec consequentiam attendunt rationum nec dignitatem personarum. Quare oportet eum, qui ista observare voluerit, artem poeticam prescire et rethorice facultatis flores decerpere atque hanc scientiam usu et exercitatione roborare.

Notum] vobis add. B      attendunt tr. B ante personarum      artem] aucte B
[1.18] Tres etiam figuras, id est triplicem verborum compositionem secundum subiecte qualitatem materie, oportet eum prescire et vitia ipsis figuris adiuncta atque finitima perspicaci diligentia evitare.1  Deinde ornatum verborum et sententiarum pre mente habere et tamquam floribus variis orationem insignire et sparsim inserere,|[63v] ut elegantiam habeat et festivitatem oratio.
materie qualitatem tr. B      sparsim] insignire repet. Bac      oratio festitivitatem habeat et elegantiam tr. B

1 The first triadic doctrine of styles was set forth in Rhetorica ad Herennium 4.11-4.17. See FRANZ QUADLBAUER Die antike Theorie der genera dicendi im lateinische Mittelalter Oesterreichische Adademie der Wissenschaften, SB, Phil.-hist. Kl., vol. 241-2 (Vienna 1962).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999