Aurea Gemma <Gallica> 1.27-28
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[1.27] In omnibus litteris licet tibi proverbium|[64v] inducere aliquod et ei presens negotium adaptare. Tale principium habet auctoritatem et statim attentionem omnium excitat, si convenienter inducatur et si concinne presentis negotii summa in eo concludatur. Raro sunt inserenda proverbia, ne recitatores videamur non auctores esse.

litteris B: verbis A      aliquod tr. B ante proverbium      principium] et add. B      auctoritatem habet tr. B      statim tr. B post omnium      excitat--et si om. A quasi per homoioteleuton      concinne om. B      concludatur] concluditur B      inserenda sunt tr. B      non B: ut A

[1.28] Mores etiam diversarum civitatum et gentium ritus debes inquirere, si proprie vis scribere aliquid, quia, quod apud quosdam dicitur laudi, apud alios vitio datur. Cavendum est etiam, ne de eadem persona loquens modo tibi modo vobis dicas, quod quidam non attendentes vitium incurrunt. De summis vero et sublimibus personis hoc observandum est, ne ad eas loquens dicas 'Obsecreamus vos,' set 'sanctitatem vestram' vel 'prudentiam' vel 'serenitatem' vel 'pietatem' secundum dignitatem persone.

aliquid om. B      dicitur] ducitur B      apud] quosdam add. Bac      secundum] vel B

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999