Aurea Gemma <Gallica> 1.52-60 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[1.52] Set quia in Summa rethorice1 conquestionis omnis loci pene tractati et sufficienter sunt enumerati, de locis consolationis est agendum, quorum doctrina, etsi fere omnibus|[68r] sit ignota, tamen admodum est necessaria et sub certum numerum colligenda.2 Quia vero consolatio est doloris quedam mitigatio rationis innixa beneficio, sicut varie sunt species doloris, sic varias oportet esse species consolationis, quia iuxta modum vulneris oportet adhiberi modus medicaminis.
pene] plene B      sit omnibus tr. B
[1.53] Primus locus igitur consolationis est, cum ostendimus id, quod alicui accidit et quod ei dolorem incutit, non novum nec inusitatum esse, set summis et sapientibus viris accidisse. Et utendum erit exemplorum suppositione: Qualiter Carmentis in Ovidio Fastorum consolatur Evandrum inpatienter ferentem exilium, hoc modo: Non tamen ut primus mere mala talia passus, obruit ingentes ista procella viros...Passus idem Tideus idem Iason Pegaseus et cetera.3 Sicut enim omne bonum pulchrius elucessit, cum in multorum communionem deducitur, sic econtrario, dum malum a multis participatur, facile toleratur. Cum enim homo sit sociale animal, nullius boni sine socio iocunda est possessio. Item adversitatis sarcina sit ei intolerabilis, nisi fuerit communis ei cum pluribus.
locus igitur] igitur modus B      non] nec B      suppositione] vel add. B      consoletur] consolatur B      Evandrum] Evander B      idem] et B      Pegaseus] idem add. B      Pegaseus Iason tr. B      elucessit om. B      a multis tr. B ante malum      facile] facilius B      ei om. B      nisi] fuerit add. B      ei om. B
[1.54] Secundus locus consolationis est, cum demonstramus eam calamitatem, que nos deducit in merorem, non fortune temeritati ascribendam|[68v] esse, set communi hominum infirmitati, sicut de morte amicorum nostrorum vel de gravi infirmitate, que fortune non sunt subiecta, set nature.
in merorem] ad mortem B      ascribendam] ascribenda B
[1.55] Tertius locus est consolationis, cum erumpna, que toleratur, aut non gravis esse ostenditur acsi querimonia excluditur; aut si gravis fuerit, brevis et transitoria declaratur esse et ideo tolerabilis esse comprobatur, quia "Omnia brevia tolerabilia", sicut ait Tullius.4 Sic quidam consolatur se dicens tyrannus, "Mea passio aut levis est et ad mortem inferendam insufficiens; etsi gravis est, non tamen plus quam bidui vel tridui possidebit spatium."5
consolationis om. B      acsi] et sic B      declaratur esse] declaratur B      brevia] gravia B      Sic] Sicut B      tyrannus om. B      etsi] aut si B
[1.56] Quartus vero consolationis est locus, cum adversitas, que nos deprimit queque nobis luctum ingerit, non ad exitium set ad exercitium virtutis data nobis esse ostenditur et idcirco non nobis set divine providentie attribuitur.
consolationis om. B      locus est tr. B      queque] et que B      nobis] esse add. B
[1.57] Quintus locus consolationis est, cum omnia, que expetuntur et in quibus beatitudo constituitur, vana et caduca esse probantur nec posse efficere, quod polliceretur, et idciro nec adeptione eorum gaudendum nec de amissione dolendum, quia quod possidetur cum amore, non amittitur sine dolore.6 Quo consolationis genere utitur Philosophia in libro De consolatione.7
consolationis om. B      quod polliceretur] ea que pollicentur B      gaudendum] esse add. B      cum amore om. B      Quo consolationis genere] Genere huius consolationis B
[1.58] Sextus locus consolationis est, cum de evidentissima ratione|[69r] et exemplorum suppositione probamus, quod labores et erumpne quas aliquis patitur, non ignominiam sibi pariant set gloriam, sicut Iasoni, Enee, Ulixi, Erculi, Chatmo. Quibus omnibus continui labores et virtus duris rebus et asperis exercitata et tamen indefessa gloriam peperi<n>t, quibusque exilium felicius fuit patria, sicut ostendit Ovidius De Ponto in libro suo.8
consolationis om. B      de om. B      set gloriam tr. B ante pariant (parant B)      Erculi om. B      indefessam B
[1.59] Septimus locus consolationis est, cum fortunam mutabilem et in contrariam partem relabi facile ostendimus, quod consolationis genus imperfectis convenit.9

[1.60] Ex his septem locis tamquam ex sedibus propriis argumenta eliciuntur consolationis, quibus animus hominis merore confectus, in meliorem spem inducitur et in priorem et in proprium statum reformatur. Eisdem vero locis econtrario utendo adducere in desperationem poteris quemlibet. Quocumque autem modo hoc fiat ingenio tuo relinquatur. Non enim omnia persequi possumus,|[10v] set quoddam seminarium iecimus, sicut Tullius cum diligenter enarraret locos laudis ex eisdem, inquit locis argumenta vituperationis eliciuntur, siquis eis utatur per contrarium.10

vii. B      confectus] infectus B      in proprium] proprium B      utendo om. B      quemlibet] quamlibet B      Quocumque autem modo] Quomodo autem B      persequi] prosequi B      quoddam] quod B      per] in B

1 Cicero De inventione 1.106-1.109 listing 14 topics of complaint. In Cicero's scheme, complaint is one of three species of conclusion. See above, Aurea Gemma <Gallica> 1.10, below 1.66, 1.77.

2 This discussion of the topics of consolation is not treated by PETERVON MOOS Consolatio. Studien zur mittellateinischen Trostliteratur über den Tod und zum Problem der Christlichen Trauer (Munich 1971).

3 Ovid Fasti 487-88, 491. The lines skipped mention the exile Cadmus. According to Isidore of Seville (Etymologiae 1.4, 5.39), the nymph Carmentis invented the Latin alphabet.

4 Cicero Laelius de amicitia 104.

5 Not identified.

6 A variant of this phrase appears also above, Aurea Gemma <Gallica> 1.47.

7 Boethius De consolatione philosophiae Book II.

8Epistulae ex Ponto ed. W. WILLIGE (1964). Jason: 1.4.24, 36, 46; Aeneas: 1.1.33, 3.3.62; Ulysses: 3.1.53, 3.6.19, 4.10.9, 566, 615, 4.14.35, 4.16.13; Hercules: 4.13.11, 4.16.7; Cadmus: 1.3.77, 4.10.55.

9 See below Aurea Gemma <Gallica> 1.75, for perfect and mediate duty.

10 Cicero De inventione 2.59. See also Rethorica ad Herennium 3.6-3.8 and below, Aurea Gemma <Gallica> 1.66-76.



***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999