Aurea Gemma <Gallica> 1.61-65 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[1.61] Quia igitur locos consolationis plene assignavimus, sequitur ut ea, que in petitionibus observanda sunt, deinceps exequamur. In omni petitione quinque observanda sunt,1|[69v] quorum hoc primum est, ut sit facultas faciendi in eo, a quo aliquid petitur. Secundum hoc est, ut iusta sit causa petitionis vel saltem videatur iusta. Tertium, ut moderata sit petitio. Quartum, ut meritum petentis precesserit. Quintum, ut sequatur remuneratio qualiscumque secundum dignitatem persone a qua petitur et secundum facultatem eius qui petit.

quinque] v. B      primum hoc tr. B      Secundum hoc] Secundum B

[1.62] Necessarium est etiam aliquando, ut aliqua obliqua inferatur criminatio. Sunt enim quidam, quorum corda plus excitat criminatio quam humilis deprecatio. Et hoc quoque perspicaciter intuendum est. Hec predicta autem bene observat Iloneus loquens ad Didonem, in primo Eneidos.2 Ex his quinque locis efficatiam habet petitio et in ea in qua aliquid a nobis obtineri desideramus et ea in qua de pena vel premio alterius agimus. In qua tamen hoc specialiter intuendum est, ut personam de cuius pena agimus omni turpitudine contaminatam demonstremus et ut suspicionem odii a nobis removeamus et spem corrigendi ab auditoribus eliminemus. Qualiter Cato in oratione contra Lentulum3 et ceteros deprehensos in coniuratione et scelera eorum exaggerat et spem correctionis eorum ab animis omnium auditorum longe relegat,|[70r] et se id facere non odio deprehensorum in scelere, set amore reipublice demonstrat.

Et om. B      Hec predicta] Predicta autem B      his quinque] hiis v. B      et in] et B      de pena] vel pena B      alterius] alteri B      pena B: persona A      suspicionem] suspicationem B      omnium auditorum B: eorum A      non tr. B ante id      reipublice B: respublice A      demonstrat B: demonstrant A

[1.63] Restat ut de correctione dicamus, in qua observandum est, ut quotienscumque amicis nostris litteras dirigimus correctionis, ipsa correctio acerbitate careat. Et ut ait Tullius: "Comitas assit, assentatio viciorum adiutrix procul amoveatur."4 Sunt enim quidam, quorum obiurgatio non est dicenda correctio, set potius criminatio. Qui dum amicum castigant, potius eum exacerbant et exasperant cum mitigare debeant.

Comitas assit] Comericans absit B      criminatio] comminatio B      dum] autem B      castigat...exacerbat...exasperat...debeat B      eum om. B

[1.64] Primum igitur mitigandus est animus amici aliquo vitio laborantis, deinde paulatim adhibenda est obiurgatio, que tamen, ut dictum est, acerbitate careat et offensionis aculeo. Quid enim est turpius quam litigare cum amico? Quid detestabilius est quam insequi hostiliter cum quo vixeris familiariter?

hostiliter] detestabiliter B      familiariter] familiaritatem B

[1.65] Utere igitur preceptis philosophicis in correptione amici. Quorum quidam sic ait: "Qui habet amicum habet se alterum."5 Consideret igitur se ipsumet quod sibi non vult fieri, amico ne fecerit. Proponat igitur amico vitam et mores alicuius sapientis ante oculos et honesti viri et ad quantam ex sapientia perveniret gloriam et quomodo obscuritatem|[70v] humilis prosapie illustravit luce sapientie, verbi gratia Marcum Tullium et ceteros, qui fuerunt principium nobilitatis posteris suis. Item proponat viros claris ortos natalibus, qui nobilitatem acceptam a parentibus propriis et vitio suo et scelere contaminaverunt. Sic animum amici a vitiis absterrebis et ad frugem virtutis reducere poteris. Qui enim amicum instruit, tamquam lumen de lumine suo accendat et nichilominus sibi lucet cum illi accenderit.

correptione] correctione B      et honesti viri om. B      perveniret] provehatur B      illustraverit B      propriis] probis B      et vitio] et om. B      vitiis] vitio B      absterrebis] absentabis B      suo lumine tr. B


1 Another list of five things to be observed in a petition is given above, Aurea Gemma <Gallica> 1.8.

2 Virgil Aeneid 1.522-1.558 (alternative) or 1.595-1.610 (alternative).

3 Sallust De coniuratione Catalinae 52. According to Plutarch Cato minor, "This only of all Cato's speeches, it is said, was preserved; for Cicero, the consul, had disposed in various parts of the senate-house, several of the most expert and rapid writers, whom he had taught to make figures comprising numerous words in a few short strokes; as up to that time they had not used those we call shorthand writers, who then, as it is said, established the first example of the art." See above, Aurea Gemma <Gallica> 1.12.

4 Cicero Laelius de amicitia 89.

5 cf. Laelius de amicitia 80: est enim is qui est tamquam alter idem.

 

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999