Aurea Gemma <Gallica> 1.66-77 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[1.66] Quibus autem ex locis argumenta laudis vel vituperationis eliciantur, in Summa rethorice dictum est,1 set tamen hic breviter aliud perstrigendum est. Quotiens igitur litteras commendaticias componimus, in quibus continetur laus certe persone, considerandum est quot sint genera expetendarum rerum.
aliud breviter tr. B      perstringendum] inde dicendum B      commendaticias litteras tr. B
[1.67] Omnium que expetuntur tria sunt genera. Quorum alia in corpore, alia in anima, alia extrinsecus sita sunt.2
expetuntur] idest que desiderantur add. Bpc in margine      sita om. B
[1.68] Bona anime 'virtutes' appello. Est autem virtus habitus animi bene constituti in modum nature rationi consentaneus. Habitus est qualitas difficile mobilis. Sunt igitur virtutes quattuor, scilicet prudentia, que Grece dicitur fronesis et alia dicitur sophia, que sapientia dicitur, iustitia, fortitudo, temperantia. Alie vero omnes tamquam ex his|[71r] quatuor fontibus derivantur.
Bona] set prem. B      quatuor] iiii.or B      hiis B      quatuor] iiii.or B
[1.69] Bona corporis sunt pulchritudo, venustas, membrorum velocitas, vires et cetera.|[11r]

[1.70] Bona extrinsecus dicuntur, que neque naturam anime neque naturam corporis sequuntur, ut sunt divitie, nobilitas, dignitas, gloria.

extrinsecus] sita add. B      anime naturam tr. B
[1.71] Sciendum est itaque, quod ex quatuor virtutibus et earum pedissequis et appendiciis cetera laudis argumenta eliciuntur, quia absolute virtutum habitus laudabilem eum, qui ipsas habet ostendit. 'Absolute' autem idcirco dixerim, quia et bona corporis et bona extrinseca indifferentia sunt, id est neque laudem neque vituperationem continentia. Quocirca ex habitu earum rerum nemo ostenditur laudabilis nec etiam vituperabilis. Quid ergo? Moderatus usus earum rerum ostendit aliquem laudabilem et immoderatus comprobat vituperabilem.
quatuor] iiii.or B      appendicibus] appendiciis B      quia] et B      Quid om. B et non habet punctum interrogativum      et immoderatus comprobat] immoderatus vero B
[1.72] Talis namque prescribatur regula. Si aliquem laudas ab habitu virtutum, eum lauda. Si ab aliis bonis eundem laudare intenderis, modeste et temperanter eum usum ostendes.
namque] itaque B      eundem] eum B      intendis B
[1.73] Si quem vero vituperare proponis, omnibus eum virtutibus vacuum et vitiis omnibus habundantem ostendes vel predicabis; et bonis corporis extrinsecus sitis, que communia sunt tam bonis quam malis,|[71v] inmmoderate et intemperanter usum designabis et ita personam eius omnibus modis contaminabis. Si litteratus est, desidem in studio fuisse et luxoriosum ostendes in otio, et inimicis placabilem et amicis inexorabilem se exhibuisse demonstrare contendes.
omnibus] nullis B      vacuum et...habundantem] vacare set...habundare B      et bonis--contaminabis] om. B per homoioteleuton      fuisse tr. B post desidem      amicis] vero add. B placabilem add. Bac
[1.74] Quemcumque criminari volueris, considera diligenter, quicquid facere debet ex officio, ut cum eius personam carpere volueris, ab officio eum errare ostendas. Qui enim officium suum deserit, privari debet dignitate, que est comes officii. Verbi gratia: Magistratus est officium intelligere se gerere personam3 civitatis et ad eius salutem non solum dicta set etiam facta et consilia debere dirigere. Si ergo officium deserit, id est si curam civitatis negligit et salutem, cui debet providere, etiam magistratu ipso debet exui, cuius negligit officium exequi. Idem intelligendum est de ceteris officiis.
Quemcumque B: Quecumque A      comes] communis B (co~~is)      officium est tr. B      se gerere om. B      personam] dignitatis add. Bac      et om. B      debere] debite se B      deserit--curam om. B      civitatis] sue preponit B      et salutem om. B      debet] deberet B      ipso] suo B      cuius] cui B      est om. B
[1.75] Est enim officium congruus actus uniuscuiusque persone secundum mores et instituta patrie vel civitatis et hec est civilis diffinitio. In morali vero philosophia divisio precedit diffinitionem. Officium aliud perfectum, aliud medium. Perfectum officium est honestum factum, medium officium est, de quo rationabilis causa reddi potest.
patrie vel om. B      est om. B      Officium] Officiorum B      officium om. B      officium est om. B      rationabilis causa] ratio probabilis B
[1.76] Si quem laudare volueris, dices eum hec duo officia|[72r] observasse. Si quem vituperare collibuerit, ab utroque aberrasse et in contrarium incidisse insinuabis.
volueris laudare tr. B      observasse] observare B      insinuabis] dices B
[1.77] Ut hanc facultatem plene assequaris, in Summa rethorice4 te exercitabis. Arduum quidem est iter virtutis et qui apponit scientiam, apponit dolorem et laborem. Set que amara et ardua sunt experienti, pulchra fiunt et iocunda scienti. Si igitur dulcis est gloria, que est comes virtutis, noli abhorrere laborem, cuius fructus numquam marcescit, numquam senium admittit, set processu etatis iocundius efflorescit. Dum ergo es in flore iuventutis, arripe iter virtutis, ut, cum refrixerit calor iuventutis, iocunda et tranquilla amplectaris sortem senectutis, quam multi adeo execrantur, ut maluerint mori quam eius morbis affici. Indigne enim acta adolescentia gravem et odiosam efficit senectutem. Numquid ad ludum et iocum nati sumus? Non utique, set his utendum est nonnumquam ut cibo et ut potu ut sompno ad refectionem tam animi quam corporis. Moderato enim otio ipsum corpus reficitur, animus quoque eo pascitur. Set de his hactenus sufficiat.
est om. A      laborem et dolorem tr. B      amara B: amavi A      fiunt tr. B post iocunda      numquam senium admittit om. B per homoioteleuton      arripe] carpe B      refrixerit] refluxerit B      maluerint] mali B      ad iocum et ad ludum B      set om. A      hiis B      ut potu ut om. B      tam...quam om. B      otio] cibo B      sufficiat om. A

1 Cicero De inventione 2.177 (topical armament for the epideictic oration). See also Rhetorica ad Herennium 3.10-3.15 and above, Aurea Gemma <Gallica> 1.51. For other references to a Summa rhetorice, see above Aurea Gemma <Gallica> 1.10, 1.52, below 1.77.

2 Cicero De inventione 2.177: Laudes autem et vituperationes ex eis locis sumentur qui locis personis sunt attributi, de quibus ante dictum est. Sin distributius tractare qui volet, partiatur in animum et corpus et extraneas res licebit.

3 The duty of an official to represent person of a corporate body also appears below, Aurea Gemma <Gallica> 2.38, 2.43 (also 3a.6, 3a.9, 3a.19, 3a.20, 3a.23, 3a.24). cf. De officiis 1.115. Personality comprises a significant aspect of the theoretical discussion of privilege, below, Aurea Gemma <Gallica> 2.22-27.

4 Cicero De inventione 2.177. The Summe Rhetorice are also cited above, Aurea Gemma <Gallica> 1.10, 1.52, 1.66.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999