Aurea Gemma <Gallica> 1.78
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[1.78] Quoniam igitur propositi nostri tenorem, scilicet varietates salutationum secundum proprietates diversarum personarum distinximus, quibus etiam verbis, quibus etiam personis et ad quas utendum esset perspicaciter enucleavimus, et quam habent dictatores|[72v] materiam et in qua versantur diligenter exposuimus, et locos etiam ex quibus argumenta consolationis educuntur, perfecte tractavimus et omnia, que proposuimus, plene ut credimus executi sumus et litteras commendatorias vel criminatorias non pretermisimus, set earum quantum poscebat ratio scientiam plene tradidimus, ne quid huic opusculo pretermittatur necessarium, deinceps tractanda est doctrina cartarum.

etiam personis] personis B      enucleavimus] enodavimus B      educuntur] eliciuntur B

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999