Aurea Gemma <Gallica> 2.11-15 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[2.11] Nunc igitur videndum est, quid sit testamentum. Testamentum est scriptum testificans voluntatem patrisfamilias morientis, quem velit habere successorem sue hereditatis. Est autem hereditas pecunia morte alterius alteri iure proveniens. Omne testamentum morte testatoris confirmatur.1 Huius itaque carte que contineat testamentum, tale sit exemplum:

testamentum B: testimonium A      testamentum B: testimonium A      testatoris B: testationis Aac      testamentum B: testimonium A

[2.12] Quoniam non nobis solummodo nati sumus2 partemque nostri|[74v] ortus patria vendicat partem amici. Idcirco|[12v] dignum facta reputavimus, ut non solum viventes reipublice consuleremus, verum etiam futuros casus longe prospiceremus. Quia enim prona est omnis etas ab adolescentia in malum,3 obviandum est omnibus modis inpudentie hominum et refrenanda malitia, ne liberos impetus habeat ad labefactandum statum bonorum. Ne ergo nostra incuria seminarium discordie inter amicos natura propinquos iaciatur et naturalis societas dissolvatur, testamentum manu moriente conscribimus et uti super pecunia familiave nostra legaverimus, ita ius esse statuimus.

solummodo] tantummodo B      reipublice] B.P. B      etiam] eius add. B      longe] in longum B      omnis] hominis B      modis omnibus tr. B      incuria] idest negligentia add. Bac in margine      natura] et B testamentum B: testimonium A      pecunia familiave] familia pecuniave tr. B

[2.13] Cum enim nobis sint filii legales, filii naturales et filius adoptivus, qui ob merita sua non minus carus nobis existit quam hii, quos genuimus, preterea uxor et liberti, pecuniam nostram quinquefariam dividimus; primam positionem filiis legalibus, secundam naturalibus, tertiam adoptivo, quartam uxori, quintam libertis nostris legamus. Servis duobus, pro eo quod liberaliter nostris utilitatibus inservierunt, libertatem plenam indulgemus, ut ab omni vinculo servilis conditionis enodati et se et sua libere tractent,4 heredibus nostris in nullo|[75r] obnoxii. Porro hereditatem, que continetur in arvis et in silvis et vineis, et cetera preter mobilem substantiam aliter dividimus. Solis enim legalibus filiis et adoptivo nostro equali funiculo5 totam pretaxatam hereditatem dividendam relinquimus. Curam exequiarum et procurationem funeris et honeste sepulture uxori nostre et adoptivo filio mandamus.

enim om. B      nobis carus tr. B      liberti] liberi B      quinque- B: .v. A      positionem] partem B      liberaliter] rebus add. Bac      servis] nostris add. B obnoxii B: ob obnoxii repet. A      in arvis et in silvis et vineis] in silvis in arvis et vineis B      cetera] ceteris B      equali B: equaliter A      dividendam tr. B ante totam post hereditatem      nostre uxori tr. B

[2.14] Vineam, quam hoc proximo anno X. libris comparavimus, ecclesie .N. in usus necessarios clericorum ibidem Deo militantium cum legittima astipulatione presente prelato ecclesie et multis ecclesie eiusdem canonicis libere tradimus ob redemptionem anime nostre, ut veniam, quam semper optavimus, eorum pia et assidua intercessione obtinere mereamur.

Vineam om. B      X.] novem B      .N. legi: enim A (vide infra 2.31,36, 3a.43,48,53, 3b.80) et B      astipulatione] stipulatione B      eiusdem ecclesie tr. B

[2.15] In hoc modum testamentum conscribimus, obsecrantes heredes nostros quatenus nichil horum, que gerenda pretaxavimus, omittant. Set sine contentione dividant et unusquisque, quod sibi sorte distributionis obvenerit, sine restrictione possideat et peccata mea elemosinis redimant. Quod si devote et fideliter impleverint, eterne hereditatis merantur fieri participes.

testamentum B: testimonium A      quatinus B      horum B: eorum A      obvenerit] habuerit B      mea] nostra B


1 Hebr. 9.17.

2 Cicero De off. 1.7.22: ut preclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus. (Speaker is Marcus Cato.).

3 cf. Gen. 8.21. This phrase is repeated twice below, Aurea Gemma <Gallica> 3a.40 and 3b.59.

4 For other charters granting freedom to serfs, see below Aurea Gemma <Gallica> 3a.19-22, 3b.55-57, 3b.62-63, 3b.68-70, 3b.74-77; for the release from numerous taxes for serfs of a certain village, below 3a.46-50; for a two year freedom from taxes for an entire province, below, 3a.51-54; for the enfranchisement of the city of Lyon, below 3a.29-35; liberty for the church of Chartres, below 3a.36-40. The penal clauses of Aurea Gemma <Gallica> 3a.35 and 3a.39 provide for the enslaving of persons violating those charters.

5 cf. Deut. 32.9.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999