Aurea Gemma <Gallica> 2.3-7 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[2.3] Usus earum primus inventus est in civitate Egypti que Memphis appellatur,1 ab adiacenti palude nomen sortita. Nunc ratio inventionis est explicanda.|[11v] Cum ceteras provincias nunc terremotu, nunc exustione, nunc etiam diluvio vastari conspicerent Egyptii et ita nullam aut exilem penes illos rerum gestarum habere memoriam, ne similie oblivionis iacturam sustinerent, cum ab omnibus calamitatibus immunes existerent, instante mortis articulo in papiris testamenta conscribebant. In quibus quantum vixisset, quantum summam|[73r] patrimonii auxissent,2 quo ex genere uxores duxissent annotabant.

Usus] autem add. B      Mensis A      palude B: plaude A      Cum repetit B      vastari] devastari B      aut exilem om. B      habere] posse haberi B      instante] in B testamenta B: testimonia A      quantum1 om. B quantum--auxissent om. B per homoioteleuton

[2.4] Processu temporis cum finitime nationes, nullum stirpis sue monimentum, nullam se preteritarum rerum habere memoriam prospicerent et contra preclare gesta Epiptiorum fama vulgante celebrari et primos parentes eorum et conditores urbium vacari audirent, emulatione ducti, ut et ipsi apud suos fama vivere possent, similimodo ceperunt testamenta conscribere et primordia sui generis, quantum a parentibus acceperant, memorie commendare et posteris suis notitiam suis scriptis transmittere.

habere tr. B ante preteritarum      contra] econtra B       celebrari] celebrare B      vacari vocari B      fama om. B ceperunt testamenta B: testimonia ceperunt A      commendare...transmittere] commendabant...transmittebant B      sui] suis B

[2.5] Hec fuit prima causa inventionis cartarum, quam maxime industria hominum ad conservandam rerum memoriam gestarum, ut videlicet posteri, quasi in speculo facta maiorum suorum inspicientes, et virtutes probitatis necessitatem sibi indictam intelligerent et amore glorie animos ad virtutem erigerent.3

memoriam rerum tr. B      inspicientes] conspicientes B necessitatem] necessitate B

[2.6] Fuit alia causa inventionis cartarum, quam maxime necessitatem possumus appellare. Cum enim Athenienses intestati morerentur et filii legales ex intestato parentibus succederent, filii naturales et agnati et affines in partem hereditatis succedere nitebantur, asserentes sibi legatam esse partem hereditatis a patrefamilias dum adhuc viveret. Ad hoc autem probandum|[73v] indegebant auxilio testium. Set hi precio plerumque timore, nonnumquam gratia inducti, falsum testimonium contra ius et fas perhibebant. Hinc ergo bella intestina, hinc civiles discordie oriebantur, hinc et sanguinis effusio sequebatur, hoc utique malum tamquam tabes civitatem infecerat. Consulto igitur opus fuit, uti tam precipiti malo celeri remedio obviaretur. Eapropter legibus est sanctitum et publicum pependit edictum, ut quicumque morbo aut gravi infirmitate teneretur, testamentum conscriberet et ita super pecunia familiave sua legasset, ita ius esset. Paterfamilias igitur moriens testamentum anulo signatum pretori tradebat, quod presente Senatu recitabatur. Et ita omnis controversia et lis sopiebatur. Is autem succedebat deinde mortuo cuius nomen inveniebatur scriptum sine ambiguitate in testamento. Idem est in dotibus. Hoc idem in committanda pecunia, hoc idem in emptionibus et commutationibus observatur.

Fuit] et add. B      ex intestato] in hereditate B      filii B: filiis A      naturales] legales Bac      agnati] cognati B partem] partes B      probandum] comprobandum B      hi] hii B      peribebant B      infecerat] infecat B      uti] ut B      pependit] accessit B      testamentum B: testimonium A      ita] ut B      testamentum B: testimonium A testamentum B: testimonium A      Is autem] Nam B      deinde om. B sine ambiguitate tr. B ante inveniebatur testamento B: testimonio A      Idem est--pecunia om. B

[2.7] Huc usque de inventionibus cartarum dixisse sufficiat. Diutius quidem in his explicandis immorati sumus, set de industria conticemus, ut quanto rarior tanto sit istarum rerum preciosior cognitio.

immorati sumus] immoraremur B      conticemus B: et consulto A


1 Isidorus Eymologiae 6.10.1.   See SIMONE VIARRE "A Propos de l'origine egyptienne des arts liberaux: Alexander Neckam et Cassiodore" in Arts liberaux et philosophie au moyen age: Actes du quatrieme congres international de philosophie medievale (Montreal/Paris: Inst. d'Etudes Medievales, J. Vrin; 1969) 583-591

2 cf. Sallust Bellum Catalinae 5.9: quando rem publicam habuerint quantumque relinquerint. The medieval explanation for the title 'Augustus' relied on its etymology from the verb 'to increase' (augere).

3 This thought reprizes the prologue's Sallustian themes (Aurea Gemma <Gallica> 1.1).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999