Aurea Gemma <Gallica> 2.33-42
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[2.33] Nunc agendum est de cartis, que continent monimenta imperialium largitionum et munificentie regum et principum et devotionis fidelium. Quarum primum erit hoc exemplum:

munificientie] munificientias B      devotionis] devotiones B

[2.34] In nomine Dei eterni. .H.1 rex.

.H.] .F. B

[2.35] Quoniam Dei omnipotentis misericordia nos ad hoc dignitatis imperialis fastigium provexit, non nostre solummodo utilitati consulere, verum etiam omni etati, omni conditioni, omni ordini, maiestate Romani imperii id exigente decet nos providere. Et quia imperium nobis temporaliter commodatur a celesti Imperatore, ipso inspirante intelligimus non donatur, diligenter|[77v] elaborandum est, ut ei inseparabiliter uniamur fideli et caritatis vinculo et bonorum operum exercitio, cuius imperium sicut omne ignorat principium, sic a se omnem excludit terminum. Hac itaque consideratione habita, largitionem imperialem militibus Christi in sacramenta iuratis conferimus, qui pro nostra incolomitate, eum, qui solus regnat et imperat, nocte ac die non cessant orare.

provexit] evexit B      utilitati solummodo tr. B post solummodo habet A spatium vacuum octo litterarum      accomodatur B       non donatur B: ut donatur A      uniamur] iungamur B      cessant] cessent B      orare] exorare B

[2.36] Hec enumerentur omnia, que conferuntur. Et testes non apponat et ad ultimum sic concludat: Ut autem predia a nostra serenitate collata ecclesia .N. deinceps quiete possideat, cartam impressione anuli nostri signari placuit. Et siquis per violentiam quippiam eorum attingere presumpserit, maiestatis reus, quam meruit, subeat sententiam.

Hec] Post add. B      Et testes--concludat om. B autem] a~ B      ecclesia tr. B post collata serenitate] servitute B      .N. legi: enim A (vide supra 2.14,31 et infra 3a.43,48,53, 3b.80) om. B      quiete om. B      reus] in add. Aac

[2.37] Hoc idem observandum est in his, que continent munificentiam regum et reliquorum principum, mutatis quibusdam nominibus, aliis adiunctis, que conveniant proprietati personarum. Testes autem imperatorum cartis vel regum non ponentur signatis anulo, quia regie celsitudini nulli licet refragari. In omnibus aliis cartis sunt testes annotandi.

nominibus quibusdam tr. B      adiunctis aliis tr. B imperatorum tr. B post cartis      cartis] in praem. B      ponentur B      cartis om. A

[2.38] Nunc de his dicendum est,|[78r] que sunt munimenta fidelium devotionis. In his autem non ipse, qui confert aliquid, per se loquitur, set qui gerit personam2 ecclesie, videlicet episcopus vel archiepiscopus. Huius tale erit exemplum:

de his tr. B post dicendum est      est om. A      munimenta] monimenta B      devotionis fidelium tr. B      set qui] set B      episcopus vel archiepiscopus B: episcopo vel archiepiscopo A      tale] rei hoc B

[2.39] In nomine sancte et individue Trinitatis. .S.3 Dei gratia Suessionensium humilis minister.

.S....Suessionensium] .R....Coloniensium B

[2.40] Quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus, non solum ipsi bene operari set et ceteros ad bene operandum debemus exhortari. Gratias igitur agimus ei, cuius gratia mentem hominis noluntem pervenit, ut velit, et voluntem adiuvat, ut possit.

operari B: operati A      igitur agimus om. B      pervenit] premit B

[2.41] Qui etiam ex superhabundanti fecunditate bonitatis sue mentem .H. pie memorie viri ad hoc illustravit,|[13r] ut in usus pauperum partem patrimonii sui illi vel illi ecclesie in legitimam possessionem traderet. Set quia quicquid in tempore geritur, facile a memoria hominum elabitur, idcirco dignum duximus memorie posterorum litteris transmittere, quod in diebus nostris gestum est, ut multorum testimonio roborata veritas calumpniam perditorum hominum explodat vel compescat.

fecunditate bonitatis sue] pietate sua B      sui] vel add. B      illi2 om. B (vide infra 3a.20)

[2.42] Nomina etiam eorum, qui presentis negotii actioni interfuerunt, presenti carte inserimus et perpetuo anathemathe condempnamus,|[78v] siquis beate memorie virum .H. voto suo fraudare voluerit.

anathemate B


1 The young king Henry of Staufen, who ruled the empire in 1147-8, while his royal father Conrad III was away on the Second Crusade. See above, Aurea Gemma <Gallica> 1.3.

2 See above, Aurea Gemma <Gallica> 1.74. Person is discussed theoretically above, 2.21-27.

3 Until 1362, the see of Soissons was occupied by only two bishops whose names begin with S., its first two bishops, SS. Sixtus and Sinicius (ca. 290).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999