Aurea Gemma <Gallica> 2.43-44
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[2.43] Restat ut de his dicamus, que continent signacula emptionum. Set quia ecclesie emunt et diverse persone, videndum est, quomodo variande sint carte secundum predictas varietates. Si ecclesia emit possessionem, dico, is, qui geret personam1 ecclesie, sigillo suo cartam muniet et in persona eius carta fiet. Si vero aliqua persona emit aliquid, nomen venditoris et nomen ipsius in carta annotabitur et nomina testium, in quorum presentia emptio celebrata est. Et sciendum est, quod nullius vel minimi sunt momenti carte, que non sunt sigillis illarum personarum munite, quibus libet sigilla habere. Quare qui omnen malignorum hominum vult calumpniam compescere, sigillo episcopi vel ducis vel comitis vel principis illius terre cartam suam muniat.

signacula] signa B      varietates] diversitates B      possessionem emit tr. B      dico om. B      personam] possessionem B muniet] muniat B      fiet] fiat B      aliqua persona] alius B      venditoris B: venditionis A      celebrata est] celebratur B      est om. B vel minimi B: vel muniminis A et tr. post carte      sunt tr. A ante carte illarum om. B      libet] licet B et tr. post sigilla      calumpniam vult tr. B sigillo] sigilli B      muniat tr. B ante cartam

[2.44] Idem conservandum est in emptionibus servorum et commutationibus et emancipationibus eorum. Idem de credita vel commissa pecunia observabitur. Hoc observanti facile erit cuiuslibet carte formam componere et uniuscuiusque proprietatem exequi, quia nichil turpius est quam diversarum rerum proprietates confundere.

observanti] observato B      nichil] nil B      rerum om. B confundere] personarum add. B


1 See above Aurea Gemma <Gallica> 1.74.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999