Aurea Gemma <Gallica> 2.8-10
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[2.8] Nunc cartarum|[74r] diversitas divisione aperienda et uniuscuiusque proprietas est distinguenda.

[2.9] Cartarum alie continent testamenta hereditarum. Alie privilegia personarum. Alie monimenta dotum. Alie munimenta imperialium largitionum et munificentie regum et principum et devotiones fidelium. Quecumque enim ecclesiis tradita sunt, aut largitione imperatorum aut munificentia regum et principum aut devotione fidelium tradita sunt. Unde diffiniuntur sic res ecclesie: patrimonia pauperum, vota fidelium, redemptiones animarum, penitentia peccatorum.

testamenta B: testimonia A      munimenta] monimenta B      munificentie] munificentias B      sunt tradita tr. B      sic diffiniuntur tr. B      ecclesie] sunt add. B

[2.10] Cartarum alie continent privilegia singularum ecclesiarum, alie signacula emptionum, alie memoriam commutationum, alie credite pecunie testimonium.

credite] commisse B

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999