Halberstadt Ars dictandi 2.2
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[2.2] DE ACTIONIBUS

[2.2.1] Actio in hac facultate appellatur alicuius rei geste scripta narratio et hec utique fieri potest cum salutatione et absque salutatione. Illa, que salutationem continet, annexionem quoque sigilli vel sigillorum desiderat. Fiat autem hoc modo:

annexionem] annexione V

[2.2.2] Gardolfus1 Dei gratia Halverstadensis episcopus| omnibus fidelibus salutem in Domino.

Gardolfus...Halverstadensis] H...Hildesheimensis S

[2.2.3] Presentis temporis generatio hoc habet sibi vitium innatum, ut contra prelatos eorum invidie facibus moveatur et preterea omne meritum et benefacta eorum obscurare non erubescat.

sibi habet tr. S       contra] erga S       eorum] ecclesiarum S       benefacta] beneficia S       erubescat] erubescant V

[2.2.4] Ne igitur electio mea in posterum aliqua detractionis nota respergatur, noverint universi fideles, quod defuncto pie memorie predecessore nostro (vel: meo) in eodem episcopio ad substitutionem episcopi tota ecclesia nostra consedit.

igitur om. V Zöllner       respergatur] aspergatur S       memorie] C. episcopo add. S       nostro vel om. S       in eodem episcopio om. S~~~~~ substitutionem] alterius add. S

[2.2.5] Omnibus hinc inde secundum votorum suorum opinionem multa dicentibus quatuor persone tandem proposite sunt, et dum fere pertinaciter quilibet persone denunciate adhereret, pluribus visum est, ut religiosorum virorum consilio electionem deberemus submittere. Sed fateor, non consensi, quia circa huiusmodi consilia favor et gratia plerumque solent equitatis iudicium inclinare.

Omnibus] ita add. S       secundum votorum] sed invotorum V       quatuor] IIIIor V IV. S       quilibet] cuilibet V       denominate] denunciate V       adhereret] adhaeret S       plerumque] populusque V       solent] solet S       inclinare] declinare S

[2.2.6] Hac igitur occasione tempus electionis protelatum est, quantum canones instituerunt. Interim autem missus ab ecclesia apud dominum imperatorem2 obtinui, ut redditus episcopales non distraherentur usque ad electionem episcopi. Quod autem apud ipsum ad commodum meum non laboraverim, novit Deus et dominus imperator, qui hoc ipse coram prelatis et liberis et ministeralibus testatus est.

electionis om. S       est om. S       quantum] in prem. V       Interim] Iterum S       apud] id V       commodum meum] meum commodum vel incommodum alterius V       laboraverim] laboverim V       Deus] Dominus S       ipse] ipsum V       et2] ac V       ministerialibus et liberis tr. S       testatus est] prostratus sum V est testatus tr. S

[2.2.7] Die autem statuta ad electionem nobis residentibus invocato Spiritus Sancti auxilio, cum iam parvitatis mee mentio nulla haberetur, pretermissis personis, que competentiores videbantur, ad insufficientiam meam oculos iniecerunt, uno tantum reclamante, qui commonitus celitus acquievit. Sic ergo electione celebrata tempore primo a domino imperatore investus sum et subsequenter a domino Maguntino3 sacerdotalem et episcopalem benedictionem presente et rogante ecclesia mea suscepi.

autem] itaque V       nobis tr. S ante ad       cum--haberetur om. S       competentiores] competitores S       tantum] tamen V       celitus] celeriter V foeliciter S       acquievit] quievit V       primo] congruo SV       sum om. S       Maguntino] Moguntino S

[2.2.8] Ne igitur hanc veritatis seriem vel invidia vel ignorantia valeat obumbrare, hoc scriptum duobus sigllis, nostro scilicet et ecclesie nostre, fecimus annotari.

hanc om. PV       nostro om. S       nostro scilicet] meo scilicet S       nostre] meae S       fecimus] feci S

[2.2.9] Vel pretermissa| salutatione sic potest inchoare: Noverint universi fideles..., ut supra usque in finem.

[2.2.10] Absque salutatione et sigillo4 hoc modo fiet: Defuncto pie memorie domino Th.5 Halverstadensi episcopo ad substitutionem alterius episcopi et cetera usque illuc: Ne igitur hanc veritatis seriem, ita quod ubique fiat sermo sub tertia persona.

pie] proprie V

[2.2.11] Si autem brevis est actio, potest poni in aliquibus litteris ad dominum papam vel imperatorem vel aliam personam loco narrationis et postea subsequenter petitio. Intelligenti immo simplici dictum est satis.


1 Gardolf, bishop of Halberstadt (1193-1201). This actio was printed from manuscript S by J.F. SCHANNAT Vindemiae literariae (Fulda-Leipzig 1723) 205 no. 53 from S, and reprinted by H. HOOGEWEG Urkundenbuch des Hochstifts Hildesheim und seiner Bischöfe (Hannover 1901) 2.418 no. 829. It was printed from manuscript V by F. WINTER "Aus einem Halberstädter Formelbuch des 12. Jhs." Zeitschrift der Harzverein 2 (1869) 190-195 at 192 and G. SCHMIDT Urkundenbuch des Hochstifts Hildesheim und seiner Bischöfe (Halle 1883) 311-12 no. 349, then reprinted by P. ALDINGER "Die Wahl Bischof Heinrichs I. von Hildesheim (1246-57) und dessen epistola apologetica über seine Wahl" Zeitschrift historische Verein Niedersachsens (1896) 115-132 at 130-131

2 Henry VI, emperor (1190-1197).

3 Conrad I., archbishop of Mainz (1161-1165, 1183-1200).

4 See above, 2.2.1.

5 Dietrich (Lat. Theodoricus) von Krosigk, bishop of Halberstadt (1180-1193).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999