Halberstadt Ars dictandi 2.3 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[2.3] SEQUITUR DE FORMATIS

[2.3.1] Formatam1 vocamus litteras testimoniales de susceptis ordinibus, quas quilibet habere tenetur, qui de suscepto vel non suscepto ordine se umquam male calumpniari posse crediderit. Hic autem sit tenor:

[2.3.2] G. Dei gratia Halverstadensis episcopus (aut equipollens) omnibus fidelibus, ad quos hec littere pervenerint, eternam in Domino salutem.

hec] hee V

[2.3.3] Notum vobis esse volumus, quod nos presentium latorem nomine C. cooperante Spiritus Sancti gratia ad gradum sacerdotii promovimus.2

promovimus] MoCCoXXX add. P

[2.3.4] Ne igitur in posterum super hoc habetur ambiguitas, hac cartula sigilli nostri impressione signata eum communivimus.

eum om. V       communivimus] munivimus V

[2.3.5] Possumus etiam premittere captationem benevolentie ab ipsa re, hoc modo:

premittere] pretermittere V

[2.3.6] Quicumque per manus nostre impositionem benedictionis gratiam fuerint consecuti, dignum arbitramur, ut contra omnem future suspicionis calumpniam auctoritatis nostre testimonio, quod fecimus, roboremus.

fuerint] fuerinint V       testimonie Vac

[2.3.7] Notum igitur vobis et cetera.

[2.3.8] Potest etiam annus Domini in fine competenter annotari et tunc non ponetur in medio.

Domini om. P


1 Cf. Gratian's Decretum D.73 cc. 1-2 and CLARA FABRICIUS "Die litterae formatae im Frühmittelalter" Archiv für Urkundenforschung 9 (1926) 39ff..

2 Only a part of the dating clause which should follow (cf. below, 2.3.8) remains in P: 'MoCCoXXX'--inconsistant with the pontificate of bishop Gardolf (1193-1201) and thus clearly a garbled transmission of the date.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999