Halberstadt Ars dictandi 2.4
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[2.4] SEQUITUR DE CONFIRMATIONIBUS

[2.4.1] Confirmatio est alicuius promissionis vel rei geste per scriptum corroboratio. Fit autem absque testibus vel etiam cum testibus subscriptis, si negotium arduum est et periculum fidei formidatur. Fit autem absque subscriptionem banni. Annus incarnationis Domini non apponitur necessario, nisi forte aliquando negotium sic exigat. Differt confirmatio ab actione, quia actio fieri potest sine salutatione, confirmatio non. Verbi gratia:

Confirmatio est] Est autem confirmatio V       corroboratio] corroburatio V       etiam om. V      periculum fidei] per Deum fieri V       apponitur necessario] ponitur V       salutatione] salute V

[2.4.2] L.1 Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus fidelibus| salutem in Domino, vel: dilectis in Christo fratribus R.2 eiusdem loci maiori preposito, C. decano totique capitulo salutem et fraternam in Domino dilectionem.

archiepiscopus] episcopus add. Vac       preposito] prepositus V

[2.4.3] Cum fidelis noster dominus H., vester concanonicus, Bononiam adire disposuisset, a proposito suo plurimum retrahebatur, quoniam aliquantis debitis erat obligatus et ob hoc sufficientem operam studio non poterat adhibere.

vester concanonicus] noster canonicus V       Banoniam Vac      debitis om. V

[2.4.4] Nos itaque considerata obsequii sui fidelitate, qua nobis devotus fuerat, concessimus ei, ut si forte tempore studii discedat, fructus beneficiorum, quos ipse de manu nostra sive electione fratrum tenet, debitis eius solvendis ad annum unam cedant.

qua] quam V       devotus: exitit vel add. Vac       ei om. V       sive electione fratrum om. V       unam annum tr. V

[2.4.5] Hic necessario annus Domini apponitur.

Domini] non add. V


1 Ludolf von Kroppenstedt, archbishop of Magdeburg (1192-1205).

2 Rokerus, provost of the cathedral chapter of Magdeburg.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999