Halberstadt Ars dictandi 2.5
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[2.5] SEQUITUR DE PRIVILEGIIS

[2.5.1] Differt confirmatio a privilegio, quia confirmatio tempore prefinito cessat, privilegium est in perpetuum. Pretera privilegium in sui principio omnes litteras habet extentas et postmodum quasdam excelsas et retortas.

in om. V       sui] suo V       extentas om. V

[2.5.2] Est autem privilegium quasi privata lex. Dicunt autem quidam, quod privilegia tantum sunt apostolicorum et regum, testamenta vel confirmationes episcoporum et aliorum. Sed usus contradicit. Potest tamen etiam vocari testamentum, quando episcopus testamentum alicuius canonici perpetualiter roborat scripto suo.

Est] Dicitur V       quidam] multi V       privilegia...sunt] privilegium...sit V       vel] et V

[2.5.3] In privilegio primo ponitur quasi salutatio, deinde prohemium si vis, postea donatio que confirmanda est, deinde testes. Post hec annus Domini et indictionis et subscriptio pape et imperatoris et quotus sit annus episcopi scribentis, in fine banniri debet conclusio.

indictionis] indictio V       annus om. P       banniri debet] banni V

[2.5.4] Quidem testes et annos iam positos in fine statuunt, sed tunc falsari potest, quapropter hoc non approbamus. Hoc diligenter nota, quod in actionibus et precipue in formatis et confirmationibus et privilegiis propria nomina integra sunt scribenda, sed maxime scribentis.

tunc] cedula add. V       Hoc] Hic V       integra] integre V       scribenda sunt tr. V       scribentis] Exempla privilegiorum sunt huius. add. V

[2.5.5] In nomine sancte et individue Trinitatis. G. Dei gratia Halberstadensis episcopus.

G.: Gardulphus S       Halverstadensis V

[2.5.6] Pontificalem decet sollicitudinem ecclesiarum utilitatibus invigilare et contra varios futurorum incursus omni| diligentia premunire.

[2.5.7] Notum igitur esse volumus tam presentis quam futuri temporis fidelibus, quod nobilis quidam scilicet Dedo1 de Crozuc benedictionis memoriam sibi comparare cupiens pro remedio anime sue fratrisque sui predecessoris nostri T.2 episcopi mansum unum in Seburch3 situm ecclesie beate Marie cum omni integritate contulit.

[2.5.8] Huius rei testes sunt C. maior prepositus, V. decanus et alii; ministeriales vero C. prefectus et D. et alii quamplures.

C.--alii] et cetera V       decanus] et prem. perp. P       ministeriales--D.] alii de civitate V       ministeriales--alii om. S

[2.5.9] Factum est hoc anno Domini MoCoXCoIIIIo indictione XIIo, presidente sancte Romane ecclesie Celestino papa, regnante Romanorum imperatore H., anno ordinationis nostre primo.

Domini] dominice       MoCoXCoIIIIo legi] MoCCoP dominice incarnationis et cetera V       XIIo] X. P IV. S       Celestino] Innocentio P       H.] O. V       ordinationis nostre] pontificatus nostre S

[2.5.10] Ut autem hec donatio rata et inconvulsa permaneat, in virtute Spiritus Sancti banno nostro confirmavimus et hanc paginam testimonialem sigilli nostri impressione signavimus.

donatio] denotatio V       inconvulsa] inconcussa vel prem. V

[2.5.11] Et attende, quod iste ordo maxime auctoritatis est et in antiquo usu et in novo probatissimus. Insuper ratio exigit, ut post appositionem sigilli nichil addatur. Scias, quod testes non pauciores esse debent quam XII. Plures esse possent ad placitum. Ultima huius facultatis notitia sit, quod soli episcopi et reges et papa privilegia conscribere possunt, sed papa et episcopi formatas. Omnes autem alii prelati, scilicet abbates, prepositi, decani et archidiaconi actiones et confirmationes dare possunt. Faciunt autem eodem modo, sicut de episcopis diximus mutatis personis et dignitatibus.

maxime] magne V       episcopi et] et om. V       privilegia om. P       conscribere] scribere V       prelati alii tr. V       decani et] et om. V


1 The village Krosigk is located ca. 7 km. north of Halle (8.5 km. NE of Seeburg).

2 Dietrich (Lat. Theodoricus) von Krosigk, bishop of Halberstadt (1180-1193).

3 Seeburg is located between Halle and Eisleben (although within the diocese of Halberstadt), on the southern shore of lake Süsser. A canonry dedicated to S. Peter was established there ca. 1176, which then came into Halberstadt's possession three years later. See ALBERT HAUCK Kirchengeschichte Deutschlands (Leipzig 1925) 4.985-986.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999