Alberici Cassinensis Corpus 2.3 
Siglorum conspectus -- Previous section -- De doctrina privilegiorum 3 -- Translation 
Main menu

[2.3]

[2.3.1] Precepta uel mundiburdia1 magnarum et secularium potestatum solummodo sunt, proprie autem regum vel principum.
magnarum] magnatum P      vel] et T Groll      principum] sunt add. T Rockinger
[2.3.2] Precepta signum certum non habent in exordiis, sed quod facere scriptoribus|[62rb] collibuerit: vel crucem vel crismon vel litterarum quamlibet circumdatam serpentibus, hoc modo: [Chrismon] vel quodlibet aliud, quod scriptori visum fuerit.
non] nomina P      sed] et T Rockinger      litteram] litterarum T Rockinger      hoc modo] in hunc modum P      Chrismon om. E
[2.3.3] Solet autem prima linea preceptorum longis et equalibus litteris figurari.2
linea] littera T      preceptorum om. E
[2.3.4] Initium autem preceptorum huiusmodi est: In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Henricus3 gratia Dei imperator augustus.
Henricus] H. ET
[2.3.5] Post illum uero quasi prologum introducitur persona imperatoris loquentis reddentisque causam, qua inductus voluerit preceptum illud statuere, dicens competere regie pietati, ut talium virorum, a quibus|[7v] ipse rogatus est, non debeat contempnere preces vel aliam, quam voluerit, illius precepti edendi vel mundiburdii iustam causam insinuans.
illum] istum P      vero] non T om. P      voluerit om. E      illud tr. P ante voluerit tr. E ante preceptum      dicens om. E      competere] contere E      pietati regie tr. P      contempnere] contemnere E      edendi precepti tr. EP      iustam] iusti T
[2.3.6] Post hoc, quod ipse loco vel homini illi sua auctoritate concedat vel roboret, inferendum erit.
illi homini tr. E      inferendum erit] erit subinferendum E
[2.3.7] In fine vero precepti erit locandum,|[80r] ut quicunque contra illius precepti decretionem fecerit, mille auri optimi libras vel aliud pretium, quod imperator constituerit se persolviturum cognoscat, medietatem regie camere et medietatem loco vel homini illi, cui illud preceptum conscribitur.
precepti] illud add. EP      locandum erit tr. E      decretionem] discretionem T      aliud] quodlibet prem. EP      pretium] precep E      imperator constituerit] instituerit imperator EP      persolviturum] persoluturum P      regie] regine E      preceptum illud tr. E
[2.3.8] Post hoc, quod imperator propria manu subscripserit et proprio sigillo sigillari iusserit, erit adiciendum.
hoc] hec Rockinger      quod] que E      manu subscripserit] subscripserat manu E      sigillo sigillari] signari sigillo EP      adiciendum] adolicendum E
[2.3.9] Post conpletum preceptum monogramma est in fine ponendum, in quo nomen imperatoris et 'imperator augustus' et 'Dei gratia' habeatur connexum vel alia quelibet, que deceant imperatorem. Ex utraque autem parte monogrammatis longioribus et equalibus litteris scribendum|[8r] erit: Signum illius serenissimi imperatoris vel serenissimi augusti, vel aliud quodlibet huiusmodi.
in fine om. E      imperator] et add. P      gratia Dei E      habeatur] habentur P      connexum] connexa E      deceant] condeceant EP      imperatorem tr. P post que      monogrammatis parte tr. P      equalibus] in prem. E      scribendum] scriptum P      signum] domini add. P      serenissimi] serenissimis E
[2.3.10] Post monogramma prolixioribus et longioribus litteris scribitur: Heinricus4|[63r]vel A.5 cancellarius vel aliquis alius vice Gregorii6 Vercellensis episcopi recognovi.
longioribus] paribus EP      Heinricus] H. E      vel A. cancellarius vel aliquis alius] vel cancellarius E      Gregorii] G. PT      Vercellensis] Vircellensis E Vercelliensis vel P      recognovi] vel H. vel A. Vercelliensis episcopus recognovi add. P
[2.3.11] In ultima quoque linea carte quoto anno a Domini incarnatione et quota indictione et quoto anno illius imperatoris et quo loco litteris illis erit describendum.
quoque om. P      carte linea tr. EP      quota indictione] quanta indictione E      quoto anno] quo regni (vel imperii add. P) EP      imperii] anno EP      loco om. E      illis om. P      erit] communibus prem. E communibus add. P
[2.3.12] In nomine sancte et indiuidueTrinitatis. Henricus Dei gratia imperator augustus.7
sancte om. P      Henricus E: Heinricus Groll H. T Enricus P      gratia Dei tr. EP
[2.3.13] Decet imperatoriam clementiam servorum Dei equis petitionibus adquiescere et iusta Deoque placita desideria, ut ad effectum promoveantur, annuere.8
clementiam tr. E post Dei      equis] se rogantium prem. EP      adquiescere] aquiescere E acquiescere P      ad om. E      effectum] affectum EP
[2.3.14] Unde rogante nos venerabili Cassinensis cenobii abbate|[80v] Desiderio roboramus per huius preceptionis|[8v] decretum sancte Dei ecclesie Cassinensis cenobii quicquid predecessores nostros concessisse vel corroborasse cognovimus, videlicet ut liceat ei possidere omnes res, quas hactenus iuste legaliterque possedit, scilicet mansiones, possessiones, mancipia, aldiones, cartulatos, offertos, servos et ancillas, terrras et vineas, cum silvis, montibus, planitiebus, aquis et aquarum decursibus atque piscatoriis positis intra fines principatus Ricardi9 Capuanorum principis cum omnibus pertinentiis, que esse videntur intra hos fines, quos inferius declarabimus, in urbe videlicet Capua hoc vel illud in isto vel illo loco. Hec et alia, que hactenus ad sanctum cenobium legaliter iusteque pertinent, vel illa, que ad ipsum futuris temporibus|[198r] legaliter iusteque pervenient, per hanc nostre affirmationis auctoritatem nostris futurisque temporibus abbati ipsius loci sancteque congregationi firmiter inviolabiliterque liceat possidere et de eo, quod ad Dei ecclesiam utile ac necessarium iudicaverit, facere.|[63rb]
Desiderio roboramus] N. T      ecclesie Dei tr. E      cenobii om. P      quicquid] que P om. E      predecessores] postdecessores P      corroborasse] roborasse P      cognovimus] agnoscimus E      ut videlicet tr. P      liceat ei] ei secure liceat P      quas] quam P      hactenus] actenus EP      scilicet mansiones om. P      possessiones mansiones tr. E      aldiones] aldianos P      cartulatos] cartulanos P      offertos] effertos T      et aquarum] aquarumque P      decursibus] discursibus E      piscatoriis] piscatoriis T      intra] inter EP      Ricardi] N. T      Capuanorum Ricardi tr. E      inferius EP: superius T Groll      declarabimus P: declaravimus T Groll declarabibius E      videlicet tr. E ante in      Capua om. T      illud] illo T      isto] illo P      Hec et] Illud et P om. E      hactenus] actenus P om. E      legaliter iusteque] iuste legaliterque E legaliter ac iuste P      pertinent] pervenerunt E possedit P      vel--pervenient om. E      illa om. P      affirmationis] confirmationis P      nostris futurisque] nostrisque futuris T      abbati] acquirantur E      ipsius] illius E      sancteque] sancte E      eo] his E eis P      quod] quicquid E que P      Dei om. E      iudicaverit] iudicaverint EP
[2.3.15] Concedimus preterea, ut quicunque contra hanc nostram imperialem institutionem ire temptaverit vel ea, que superius sunt decreta et stabilita, infringere conatus fuerit, sciat se esse persolviturum mille libras auri optimi, medietatem regie camere et medietatem predicto abbati suisque successoribus.
ut] hoc vel illa P      quicunque] vero add. P      temptaverit] temptaverint E      vel] et P      vel--fuerit om. E      ea om. T      infringere] seu violare add. P      esse om. EP      persolviturum] persoluturum P om. E      auri tr. E ante mille      optimi om. E      regie] regine E      regie camere] camere nostre P      predicto] prememorato P
[2.3.16] Et ut hec nostra imperialis preceptio futuris temporibus firmitatem optineat, manu|[198v] nostra subter confirmavimus et anulo nostro sigillavimus.
hec] una T      nostra] nostris T      confirmavimus] firmavimus EP
[2.3.17] Signum domini Henrici invictissimi imperatoris: [monogrammum].
Signum] autem add. E      Henrici] H. regis invicti vel E Enrici P      invictissimi] clarissimi P
[2.3.18] H. cancellarius vel vice Gregorii Vercellensis episcopi recognovi factam anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo secundo,10 indictione tali, anno vero tali Henrici11 serenissimi imperatoris regnantis, imperii eius.
H. om. ET      Gregorii] cancellarii ET      Vercellensis episcopi om. ET      episcopi] episcopus P      dominice] Domini P      millesimo] mille E illeg. P      nonagesimo secundo] et P      tali] decima E tertia P      Henrici P.: H. ET Heinrici Groll      regnantis] duodecimo P      imperii] vero add. P      eius] annis add. P
[2.3.19] Actum feliciter in loco tali et tali.
Actum] Rome add. P et expl.      in loco om. T
[2.3.20] Materia vero preceptorum huiusmodi est. Verba autem in potestate scribentis sunt.
vero] quidem EP      est tr. ante huiusmodi E om. P      autem] vero EP

1 A latinized Gemanic word meaning a privilege of protection or guardianship, an immunity.

2 See JOCHENTZE "Die Litterae Elongatae. Ein Beitrag zur Formengeschichte und Herkunft der mittelalterlichen Urkundenschrift" Archiv für Diplomatik 11/12 (1965-66) 1-70.

3 Henry IV, emperor (1056-1106).

4 Henry II, bishop of Augsburg and chancellor (1046-1047) for Germany under emperor Henry III.

5 Adalbero, chancellor (1069-1076) for Germany under emperor Henry IV.

6 Gregory, bishop of Vercelli and chancellor (1063-1077) for Italy under emperor Henry IV.

7 The model privilege of emperor Henry IV for Montecassino given here (2.3.12-19) is noted as DDH.IV appendix 24; it served as a Vorurkunde for DF.I.13 (confirmation for Moggio, issued at Regensburg), via the S. Emmerans manuscript (Munich, clm. 14784), or perhaps by a copy of the Alberic Corpus possessed by a Staufer chancery notary. --- For more on Alberic's two model privileges, see the previous section, note 5.

8 See FRIEDRICH HAUSMANN "Formularbelfe der frühen Stauferkanzlei" MIÖG 58 (1950) 68-96 at 79, fomula no. 23 and HENRICH FICHTENAU Arenga (Graz-Cologne 1957) 56, formula no. 84.

9 Richard I of Aversa, prince of Capua (1061-1078).

10 The year 1092 disagrees with the dates of most persons named in the charter, therefore it must be a error in transmission or a later interpolation. See following note.

11 Pistoia cod. 68 gives a regnal year of 12 and indiction 3. If the date of Henry's election as king of Germany (1053) is taken as the beginning of his reign, the twelfth regnal year would be 1065, which was indeed indiction 3. Munich clm. 14784 gives the tenth indiction (1072), which would correspond to the twelfth regnal year from the beginning of his shared rulership with his mother Agnes (1060). But Henry IV could not rightfully claim the imperial title until his coronation 31 March 1084 at St. Peters by the anti-pope Clement III.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999