Aurea Gemma <Gallica> 3a.10-13
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[3a.10] Harum vero in quibus continetur credite pecunie testimonium, tale erit exemplum:

Horum B

[3a.11] CREATOR RERUM creato a se homini voluit inesse fidem, iustitiam, pietatem, humanitatem, caritatem, innixam societatem, ut alter alterius amminiculo fulciretur et unius indigentia alterius superhabundantia leniretur et per mutuam officiorum vicissitudinem firma societas stabiliretur et caritas augeretur. In quo enim vis caritatis elucesceret, si homo alterius hominis consilio vel presidio non egeret? Ubi enim fidei appareret laudabilis constantia et pietatis insignia, nisi indigenti subveniretur et creditori cum gratia sua fideliter restitueretur? Quia ergo divina institutione naturalis hec societas|[80v] et benivolentie caritas inter homines ratione degentes conflata est, proximorum necessitatibus communicare et eorum inopiam debemus sublevare.

humanitatem B: et add. A      ut] vel B      fulciretur] fulciatur B      mutuam] mutuorum B      stabiliretur societas tr. B presidio] eius prem. B      egeret] indigeret B      creditori om. B      restitueretur B: restituerentur A      ergo] a add. B      hec om. B

[3a.12] Idcirco ego .H., videns .N. meo beneficio indigere, viscera caritatis non clausi ab eo, set .XXX. libras, quibus presenti inopie posset consulere, eius fidei credidi.

.H.] .G. B      .N.] .B. B

[3a.13] Quia vero prudentis est in posterum providere et futuris casibus obviare, ne presentis facti memoria et tanti beneficii aboleatur gratia, testes idoneos adhibui, quorum nomina presenti carte interserui, ut eorum testimonio presentis facti, memoria bene conservetur et penes illum, cuius memorie credidi, gratia collocetur.

cuius B: cui A?      memorie B: mea A

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999