Aurea Gemma <Gallica> 3a.14-18
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[3a.14] DE COMMUTATIONE.

[3a.15] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Ego .G.1 Iotensis abbas...

.G.] .H. B

[3a.16] Quoniam humanarum rerum incertus est eventus et fortuna in utramlibet partem facile labitur, non solum presentia intueri set rerum exitus prudenter debere metiri ratio nos instruit, quia eo loco constituti sumus, ut longe prospicere nos oporteat futuros casus ecclesie.

facile tr. B ante in      metiri debere prudenter tr. B      ratio nos instruit] ideo ratio exigit B      constituti] instituti B

[3a.17] Idcirco res ista--etsi non diu est in periculo, tamen quia vicina est periculo--commutatione indiget, eas commutare decrevimus diligenti consideratione habita, ut infidelibus occasio peccandi subtrahatur et fidelibus pacis|[81r] tranquilitas augeatur et utrique parti sua possidendi quieta securitas conferatur. Quia ergo bipartita est utilitas huic negotio, cui iustitia arridet, caritas consentit et congaudet equitas.

etsi] que B      ut B: enim A      quieta] quiete B      conferatur] transferatur B      congaudet] gaudet B

[3a.18] Deinde nomina testium carte inserantur et subiungatur: Quia ergo huius commutationis actio tam solempniter celebrata est tam rationabiliter contracta est et tam utrique parti necessaria, auctoritate qua fungimur precipimus, quatenus successorum nemo hanc rescindere audeat ac retractare. Quod si fecerit, iram Dei omnipotentis incurrat et portio eus sit cum ypocritis, nec partem habeat in regno Christi et Dei.

tam rationalibiliter] et praem. B      tam3 tr. B post parti      rescindere] recidere B      omnipotentis Dei tr. B


1 Not identified. Abbots of Rebais: Natalis (1133-1145), Bricius (1145-1173), Petrus (1177-1188); abbots of S. Faro: Fromundus (1127), Andreas (1138, 1140), Lambertus (1152-1178). See above Aurea Gemma <Gallica> 1.4, 1.21, 1.26.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999