Aurea Gemma <Gallica> 3a.19-23 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3a.19] De emancipatione mancipiorum tale erit exemplum, quicumque emancipet scilicet ecclesia vel persona:

[3a.20] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Ecclesia illa vel illa vel persona illa...

vel illa om. B (vide supra 2.42)

[3a.21] Cum sit omnium hominum par conditio et natura similis lege prime creationis, peccato primi hominis in tantam ignobilitatem hac dignitas degeneravit, ut a libertate in servitutem miserabiliter ceciderit et creature habeat servire, qui creationis imperio contempsit obedire. Unde sequi omni: "Est excelso alius excelsior et insuper universe terre rex imperat servienti."1 Preterea bello capti aut necessitate aliqualibet coacti homines in ius alienum|[81v] transierunt, quidam minime et hi quidem libere. Illi vero appellantur servi. Ab hac secunda servitute potest homo emancipari ad secunde libertatis dignitatem reverti.

ceciderit et] ceciderit ut B      Unde sequi omni om. B      est tr. B ante excelsior      aliqualibet] qualibet B      coacti] coartati B      transierunt] transeunt B      hii B      libere] liberi B      secunde] sue B

[3a.22] Quia vero homo iste .H. nostri iuris erat et sub nostra potestate constitutus, nostro beneficio et ob nostre liberalitatis insigne petiit et obtinuit libertatem donari. Cum itaque ab omni vinculo servilis conditionis emancipatum et liberum statuimus, ut deinceps sui iuris sit, quocumque voluerit libere eat, sua quomodocumque placuerit sibi tractet, quia semel manumissus non nostri iuris est nec alterius. Et ne filii vel affines vel cognati eum sibi audeant vendicare|[14r] et iterum vinculo servilis conditionis innodare, presentis scripti testimonio communimus, ut omnis controversia deinceps sopiatur et ipse semel accepta libertate sine omni pulsationis molestia quiete potiatur.

H. om. B      constitutus] in add. B      et om. B      quocumque voluerit libere eat] quocumque eat sit e B      quomodocumque] quocumquemodo B      sibi placuerit tr. B       audeant tr. B ante eum      scripti B: scriptiti A per dittographiam      deinceps controversia tr. B      potiatur] perfruatur B

[3a.23] Talis erit carta ecclesie vel persone, que potest et debet sigillum habere. Quod si persona emancipat, que sigillo careat, sigillo pontificis vel principis illius provincie carta munietur.

erit om. B      ecclesie tr. B ante carta      debet et potest tr. B      habere sigillum tr. B      caret B      principis tr. B post provincie      muniatur BAac


1 Eccle. 5.7-8.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999