[3a.3] Omnia facta mortalium temporalem secuntur motum et pereuntibus hominibus ipsorum simul facta intereunt. Unde necesse est, ut que sua natura tendunt ad interitum, litterarum amminiculo fulciantur et ab oblivionis interitu defendantur.
[3a.4] Notitie igitur posterorum presentis scripti testimonio transmittimus, quod a legitimo possessore|[79v] villam illam (vel theolonium vel aliquid quod emi posset) nullo legitime reclamante quingentis libris emimus, ita ut prior dominus iuris nichil dominii sibi in ea retinuerit, set omne nostrum in ius et liberam possidendi et utendi potestatem integre transiret. Nostra enim sunt iure emptionis huius ville: arva, piscationes, silve, saltus, pascua, prata, vineta, venationes, aucupationes, fortuite inventiones. Incole nostre subiacent ditioni et eorum possessiones.motum secuntur tr. B hominibus] nominibus B defendantur B: defendatur A
[3a.5] Et ne impiorum hominimum, qui impudenter inpugnant verum et locuntur mendatium, calumpnia nos presumat lacessere, nomina testium presenti scripto placuit nobis inserere, ut multorum testimonio veritas fulciatur et improborum calumpnia facilius elidatur.Igitur notitie tr. B illam] suam B posset] possit B reclamande B quingentis] X. B dominus] ille B nichil iuris tr. B sibi tr. B post ea retinuerit] retineret B et liberam] libera B et utendi potestatem] potestate B tranierit] transiret B aucupationes--possessiones om. B per homioiteleuton
[3a.6] Si autem carta huiusmodi sigillo episcopi signata fuerit, in conclusione carte maledictio inseratur in eum, qui deinceps molestiam super hoc negotio ecclesie vel persone, que emit, intulerit, hoc modo:presumant B lacescere B
[3a.7] Quia ergo legitimo iuris contractu presens emptio celebrata est, nullus ecclesiam vel personam, que emit, super hoc negotio molestare presumat, nemo iudicium retractare audeat. Quod qui fecerit, quo iratus Dominus animas anathemate percutit, feriatur|[80r], portio eius sit cum reprobis, qui dixerunt Domino "Recede a nobis."1huiusmodi] huius B
[3a.8] Si vero carta signetur sigillo regis vel imperatoris, talis erit conclusio:nullus ecclesiam vel personam que emit] nulla ecclesia vel persona emptorem B iudicum B anathemate animas tr. B Domino] Deo add. B
[3a.9] Quia ergo in presentia maiestatis nostre presentis negotii actio celebrata est solempniter, imperiali edicto vel regia censura precipimus,|[13v] quatenus predicta possessio inconcussa et inconvulsa permaneat. Siquis autem post hoc imperiale vel regale edictum ecclesiam vel personam inquietaverit super hac re, reus maiestatis .C. libras persolvat aut capitalem subeat sententiam.vero carta] autem B
quatinus B reus] nostre add. B
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999