Aurea Gemma <Gallica> 3a.29-35 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3a.29] Aliud exemplum de privilegiis civitatum.

[3a.30] In nomine sancte et individue Trinitatis. .P.1 augustus Romanorum imperator.

sancte et individue Trinitatis] Dei eterni B       .P.] .F. B       Romanorum imperator om. B

[3a.31] Romane reipublice procuratio et imperialis moles fastigii, que orbem terrarum temperat, continet et ordinat, serenitatis nostre pectus ita sibi vendicat, ut maiestatis nostre presentiam nequaquam omnibus, qui de nostro penderent iudicio, exhibere valeat nostra clementia. Eapropter reges, duces, consules, prefectos et provinciarum presides sibi substituit providentia, ut securius circa magna et maxime imperii negotia prudentia nostra invigilet. Set quia prefecti urbium et presides provinciarum avaritia plurumque inducti pervertunt iudicium et innocentes opprimunt et sceleratos extolunt, iniuste oppressi ad aures nostre clementie clamorem dirigunt et iugum, quo gravantur, a cervicibus suis imperiali clementia largiente gratanter excutiunt.

procuratio et] procurator B       nostra valeat tr. B       presides] imperialis add. B       maxime om. B       largiente clementia tr. B

[3a.32] Noverit itaque deinceps omnis imperatorum successio, quod Lugdunensem2 civitatem diu insolentia tyrannorum vexatam tandem imperialis intuitu clementie respeximus et libertatem quamdiu votis et suspiriis expetierant, in hoc modum indulsimus. Quod iure debent archiepiscopo,|[83r] statutis terminis solvant. Exactiones precarias, angarias et perangarias, ceterasque vexationes, quibus hactenus iniuste afflicti fuerant, imperiali edicto procul ab eis proscribimus. Et principibus eiusdem civitatis sub obtentu gratie nostre precipimus, quatenus a civibus nostris sub protectione imperialis potentie constitutis nichil deinceps exigere presumant: Non teloneum, non tributum, non aliquid in quo libertatis sentiant dispendium. Non cogantur ad militiam pro privata causa alicuius, set pro salute sue reipublice et defensione patrie omnes arma sponte suscipiant et nulli nisi imperatorie maiestati deinceps serviant.

omnis deinceps tr. B       imperatorum] posteritas et prem. B       intuitu imperialis tr. B       indulsimus] induximus B       iure] de prem. B       solvent] solvant B       et om. B       iniuste hactenus tr. B       quatinus B       nil B       telonium B       cogant B       et defensione] ad defensionem B       patrie] paterne hereditatis B       sponte arma tr. B

[3a.33] Et ut nulli successorum nostrorum collate libertatis memoria subtrahatur, impressione anuli nostri cartam munimus, que contra improborum hominum calumpnias et oblivionis iacturam predictam civitatem in eternum muniat et nostre pietatis insignia posterorum notitie transcribat. Inviolata enim et inconvulsa permanent imperialium sanctionum decreta et gravissima severitate in eos animadvertitur, qui scita divinalia contempnunt, qui predecessorum suorum instituta non custodiunt, qui imperialis clementie monimenta|[83v] extinguere moliuntur.

hominum om. B       transcribat] inscribantur B       scita divinalia legi: scita divalia A scripta imperialia B       suorum om. B

[3a.34] Hec namque est terris unice singularis singulariter unica a Deo ordinata, a Deo approbata, a Deo commendata potestas, cui velle resistere ac refragari|[14v] genus est sacrilegii,3 presertim cum ipse Conditor mundi "Imaginem Cesaris" iubeat "reddi Cesari",4 et ne occasionem preberet offensionis aut scandali, questoribus Romanis didragma exigentibus staterem in ore piscis inventum pro se et pro Petro dari precepit.5

est terris B: in terminis A       singulariter] et singularum B       ordinata--Deo3 om. B per homioiteleuton       ac] aut B       Conditor mundi] mundi Creator B       ne om. A

[3a.35] Ne quis ergo audeat imperialis clementie edictum rescindere aut nostris iussionibus contraire, penam proponimus in contumaces et imperialium edictorum contemptores, irrefragabiliter statuentes, ut siquis deinceps predictam Lugdunensium civitatem libertate semel indulta privare attemptaverit, reus maiestatis aut capite plectatur, aut in eternum capite census cum omnibus a linea sui generis profluentibus eidem civitati tributum solvat, nec quisquam succedentium imperatorum eos ab hoc nexu misere servitutis absolvat.6 Quia vero non solum dicta set etiam facta omnium mortalium oblivionis sentiunt dispendium,|[84r] ne nostre clementie pereat testimonium, anulo nostro cartam munimus et sic omnium succedentium nobis calumpniam excludimus. Vivat itaque memoria nostra in eternum.

edictorum B: dictorum A       capite census] census capitis B       ab B: ob A       misere] miserere B       anulo] sigillo B       nostra memoria tr. B


1 There had been no medieval Latin emperor with an initial 'P.' at the time of the making of Admont 549. For another example of the Admont scribe's unwillingness to copy Frederick Barbarossa's name, see also below, Aurea Gemma <Gallica> 3b.81). The Brugge manuscript does read 'F.' here, and the following model privilege presupposes emperor Frederick Barbarossa's 18 Nov. 1157 charter for the church of Lyon (DF.I.192).

2 See HORST BITSCH Das Erzstift Lyon zwischen Frankreich und dem Reich im hohen Mittelalter Göttinger Bausteine zur Geschichtswissenschaft 42 (Göttingen 1971).

3 cf. Rom. 13.2.

4 Matt. 22.20-21; Marc 12.16-17; Luc 20.24-25.

5 Matt. 17.23-26.

6 For other instances of enslavement (and manumission), see above, Aurea Gemma <Gallica> 2.13.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitŕ di Pavia 1999