Aurea Gemma <Gallica> 3a.36-40 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3a.36] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. .L.1 rex.

rex] excelsis add. B

[3a.37] Excellentia regni Francorum et mansuetudo exigit, ut posteris aliqua pietatis nostre relinquimus indicia. Nusquam autem alias magis efflorescit principum clementia, quam in protectione subditorum et defensione pauperum continua et conferendo militibus Christi et collata conservando temporalis vite subsidia.

Regni Francorum excellentia tr. B       et om. B       pietatis] pietas B

[3a.38] Ecclesiam itaque Carnopoli2 constitutam prediis regum ditatam, omnibus necessariis habundantem sub protectione regie celsitudinis constituimus, villas omnes et homines eidem ecclesie appendices a debito fisci regalis excipimus et immunitate plene libertatis donamus. Nullus vicecomitum seu prepositorum seu quacumque potestate predictorum vectigalia ab eis exigat nec angarias nec perangarias nec aliud servitii exigat vel extorqueat. Nullus eos cogat ad servitium vel militiam nisi forte commune|[84v] discrimen immineat patrie. Solis canonicis ecclesie serviant, eis solis debita solvant, eorum ducatu vel ad militiam vel ad cetera regni negotia evocentur agenda. Milites ad nundinas militares euntes et redeuntes,3 si per villas eorum transitum habuerint, nichil ibi per violentiam accipiant, non pabula equorum nec etiam hospitia, nisi forte in eis fuerunt diversoria, in quibus sibi emere possint necessaria. Venatores nostri, si forte per easdem villas transierint, aut aucupes aut aliqui curie regie officiales constituta tantum antiquitus sumant stipendia, nichil amplius exigentes una nocte tantum ibi qui escant et sine vexatione incolarum recedant. Porro a ceteris omnibus immunes perpetua pace fruantur, nec molestiam aliquam nec vexationem ab aliquo mortalium patiantur. Predicte ville et homines nullius principis iudicio subiaceant nec ad aliquam causam vel placitum pro quocumque negotio evocati veniant, set solis canonicis dominis suis de omnibus respondeant; ipsi tantum sint de omnibus earum iudices, advocati et protectores. Ista sunt nostre pietatis|[85r] insignia, que sibi a nostra excellentia collata, predicta in eternum quiete possideat ecclesia.

itaque om. B       homines eidem] omnes eiusdem B       appendices] appendicias B       seu] vel B       potestate] potestas B       servitii exigat vel] servitium B       agenda evocentur tr. B       regie curie tr. B       tantum tr. B post sumant (accipiant B)       stipendia] dispendia B       nichil] nil B       tantum nocte tr. B       pro quocumque negotio om. B       evocati veniant tr. B       sint de omnibus om. A       earum om. B

[3a.39] Quod siquis succedentium regum libertatem predicte ecclesie semel indultam rescindere voluerit, iram eterni Iudicis sentiat nec sanctorum consortium mereatur, nisi prius dampnum violate libertatis plene resarciat. Si vero quilibet alius violentas manus in predicta iniecerit, regie severitatis iudicio subiaceat et aut .C. marcas argenti persolvat aut servili conditioni innodatus predicte ecclesie in eternum serviat.4

regum om. B       Iudicis] Regis B       quilibet alius] alius quisquam B       aut--persolvat om. A per homioiteleuton

[3a.40] Quia vero omnis etas prona est ab adolescentia ad malitiam5 et pauci diligunt iustitiam, ut improbis subtrahatur facultas nocendi et ecclesie conferatur copia sua quiete possidendi, cartam hanc pietatis nostre insignia continentem anulo nostro munimus et omnem occasionem nocendi filiis diffidentie subtrahimus. Rex regum regnum nostrum in perpetuum custodiat, pacificet, dilatet et melius promoveat.|[15r]

prona est tr. B post adolescentia       perpetuum] eternum B


1 Louis VII, king of France (1137-1180).

2 No real parallels to this fictive charter appear in EUGENE DE LEPINOIS and LUCIEN MERLOT edd. Cartulaire de Notre-Dame de Chartres 3 vols. (Chartres 1863)

3 The actual phrase used here (ad nundinas militares) might also refer to tournaments, or simply to a market or fair.

4 For other instances of enslavement, see above, Aurea Gemma <Gallica> 2.13.

5 cf. Gen. 8.21. This biblical phrase also appears above, Aurea Gemma <Gallica> 2.12 and below, 3b.59.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999