Aurea Gemma <Gallica> 3a46-50. 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3a.46] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. .H.1 dux Germannie.

Germannie] Normannie B

[3a.47] Summi et eterni imperatoris donativum expectantes et in castris eius fideliter militare et gratiam eius mereri sedulo debemus. Sicut enim terreni et mortalis imperatoris offensam incurrere formidolosum et ignominiosum estimamus, sic immo potius eterni et immortalis principis, qui aufert spem principum, iram sustinere periculosum et irrecuperabiliter|[86v] dampnosum ipso inspirante intelligimus.

et in] in B       estimamus] existimamus B       periculosum] dampnosum B

[3a.48] Eapropter improborum hominum licentiam evagari ulterius impunitate seculis non sinimus, quia potestas et ratio nostri officii id exigit, ut ad quietem bonorum vindictam exerceamus malorum. "Non enim," ut ait princeps apostolorum, "sine causa gladium portamus,2 set ut inutilia sarmenta precidentes3 vineam Domini fructiferare faciamus." Ut autem viduas et orphanos et impotentes et omni humano auxilio destitutos a violentia opprimentium tirannorum indesinenter defendamus per circumadiacentes provincias, pedaticum viaticum largitione imperiali et providentia accepimus, ne indigentia necessariorum urgente cogamur ab operibus iustitie feriari et studium misericordie deferere. Quia vero de iure suo cedere et debita dimittere nulla lex prohibit, ut in extremo examine mereamur vocem illam audire "Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur."4 In villa .N. de nostro iure cedimus et debitum incolis eiusdem loci, quod annuatim solebant solvere, pro obtentu divine gratie remittimus.

enim om. B       impotentes et] impotentes B       pedaticum B: pediciter A       imperiali tr. B post providentia       accipimus B       feriari] cessare B       quoniam--consequentur B: q.i.m.c. A       .N. legi: .A. B enim A (vide supra 2.14,31,36, 3a.43 et infra 3a.53, 3b.80)

[3a.49] Ut autem sciant posteri, quantum eis relaxaverimus et ob hoc magis|[87r] obnoxii sint nostre potestati, presenti carte debitum ipsorum inscribimus, ne amissa debiti memoria beneficii nostri aboleatur gratia. Predicte ville coloni .C. sextarios frumenti et .CCC. avene et .D. pullos sive gallinas et .C. solidos nummorum pro vino singulis annis debebant dignitati et officio ducis. Hoc debitum in hoc modum eternaliter relaxamus, ut numquam hoc persolvant, nisi forte ex necessitate dux ibidem transitum habuerit iturus ad curiam imperatoris. Et quamvis nichil deinceps ab eis exigamus, tamen sub protectione nostra requiescant securi et tanto affectu eos fovebimus, ut siquis eos tetigerit, intelligat se|[15v] tangere pupillam occuli nostri.

obnoxii B       gratia] memoria praem. Bac       .D. pullos sive gallinas] .CC. pullos B       debebant] dent B       relaxamus eternaliter tr. B       ut] quod B       numquam hoc persolvant tr. B post imperatoris       necessitate] itineris add. B       nichil deinceps] nil B       et om. B

[3a.50] Successoribus nostri officii hoc debitum relaxantibus celestis imperator premia fideliter militantibus promissa largiatur et rescindere attemptantibus tamquam transfugis exilium et catenas insolubiles denuntiet et innectat. Ne vero parum auctoritatis nuda habeat oratio, sigilli nostri impressione presentis scripti paginam roboramus et testium subscriptione munimus et ora loquentium iniqua legali astipulatione obstuimus.|[87v]

relaxantibus] re praem. B       et om. B       rescindere] vero add. B       cathenas B       habeat nuda tr. B       astipulatione] stipulatione B


1 Henry the Lion, duke of Saxony (1142-1180). A different German duke appears above, Aurea Gemma <Gallica> 1.23.

2 Rom. 13.4.

3 cf. Acts 28.3.

4 Matt. 5.7.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999