Aurea Gemma <Gallica> 3a.51-54 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3a.51] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. .G. comes palatinus.1

[3a.52] In palatio terreni principis primi in consiliis summis de rebus habitis, nulli secundi in preliis primipilarum, notam infamie et crimen perfidie incurreremus, si aut consilium principis detegeremus aut in preliis relictis aquilis hostibus terga daremus. Si ergo nobis tanta vigilantia opus est, ne temporalis principis arcessamus offensas vel etiam ne fame nostre patiamur dispendia, quanto studio, quanta cautela nobis est providendum, ne iram celestis imperatoris incurramus, ne irrecuperabili infamie subiaceamus, ne a consortio celestis curie meritis nostris exigentibus excludamur. Sicut igitur terrenum imperatorem gladium imperii ferentes precedimus, sic in curia eterni principis, que est ecclesia, bonorum operum exemplo ceteros anteire ipso duce, qui est veritas et vita, intelligimus nos debere. Quia vero universe vie Domini misericordia et veritas, tunc regia via incedimus, cum iustitie et misericordie operibus insistimus.

terreni B: eterni A       preliis primipilarum] premiis primipilarii B       et crimen perfidie om. B       incurreremus B: incurremus A       preliis] prelio B       nobis tr. B post vigilantia       principis om. B       imperatoris--consortio om. B per homioiteleuton       exigentibus om. B       anteire] animare B       veritas] via praem. B

[3a.53] Ut ergo portio nostra sit in terra viventium, lacrimas viduarum et gemitus pauperum hactenus sub gravi angariarum et|[88r] vectigalium fasce laborantium intuitu pietatis respeximus. Et pro obtentu salutis eterne, debitum vectigalium, quod sine modo et misericordia hactenus exigebatur, in brevem et tolerabilem summam redigimus, ut tota provincia .N., que singulis annis plusquam .CC. libras, preter hospitia et pabula equorum et canum et venatorum graves expensas, nobis solvebat, deinceps duobus continuis annis ab omni debito libera quiescat. In tertio vero anno C. libras tantum persolvat.

vectigalium om. B       redigimus] redegimus       ut] ita B       tota om. B       .N. B: .H. .A (vide supra 2.14,31,36, 3a.43,48 et infra 3b.80)       et canum et] vel B       venatorum et add. B       annis continuis tr. B       tantum persolvat] solvat nobis B

[3a.54] Successuri vero nobis comites palatini, si hoc consilium nobiscum approbaverint, eterne nobiscum remunerationis sint participes. Sin autem a celesti curia proscripti, eterne maledictioni subiaceant. Hanc prerogativam sigilli nostri auctoritate munimus, ne quod inprobitati malignantium liceat machinari.

vero om. B       consilium] nobiscum add. B       nobiscum tr. B post renumerationis       a om. B       quod] quid B       machinari] malignari B


1 The counts of Champagne were regularly styled as 'comes palatinus Trecensis'. See Recueil des actes des comtes de Champagne, 1152-1197 ed. JOHN F. BENTON (typescript 1987).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999