Aurea Gemma <Gallica> 3b.55-57
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Main menu

[3b.55] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS.

In nomine--reddere non debet (3b.84) om. B

[3b.56] Quanto favorabilius ius naturale legibus gentium tanto dignius est libertas servitute. Libertatem enim natura cunctis concessit hominibus, quos sole gentium leges ad iugum protrahunt servitutis. Cum igitur servilis conditio gravis sit et onerosa, non parum videtur hominem ab ea liberare et libertatis|[88v] privilegio munerari.

[3b.57] Ista mecum deliberanti hec in meo est orta voluntas, ut servo meo Luduwico omne servitutis debitum relaxarem et eum libertate omnimoda donarem. Ego igitur .H. quicquid iuris in ipsum habui, de ratione dominii remitto, tantis per mihi retento, ut per singulos annos una die in cultura vinearum me gratis coadiuvet. De reliquis diebus, quibus mihi serviet, iustam mercedem recipiet. Cum autem quicquid intuitu benignitatis fit, debeat fieri, ut nullam de cetero paciatur contradictionem. Hanc nostram donationem presenti pagina volumus exarari et sigilli regalis impressione ac testium subscriptione corroborari.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999