Aurea Gemma <Gallica> 3b.58-61 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3b.58] CARTA DONATIONIS.

[3b.59]Inclinatior est ad malum presens etas et cupiditate estuans calumpniose temptat infringere beneficia constituta. Ad id vero nobis unum commodat remedium, scripture videlicet custodia, que inconcussam seriem actionum sua incommutabili loquitur veritate.1

DONATIONIS legi: DON. A       benefice A       comodat A
[3b.60]Ego itaque .L.2 Dei gratia rex Francorum ad presentium posterorumque notitiam transmittere dignum duxi, quod congregationi fratrum illorum, qui tollentes crucem suam secularibus abrenuntiantes|[89r]regularem vitam agere instituerunt, concessimus villam <.N.> ad fiscum nostrum specialiter pertinentem cum omnibus pertinentiis suis, feudis et ceteris eorum usibus, in proprium pro futuris.

[3b.61]Et ne aliqua ecclesiastica secularisve persona donationem nostram violare possit, nostri subscriptione nominis rem signamus et auctoritate sigilli nostri communimus. Actum est hoc in palatio nostro assistentibus et assensum prebentibus .B., .C., .D., regina et aliis quampluribus. Data Aurelianis per manum .C. scrinarii nostri, anno incarni Verbi .MCLIX., epacta nulla.3


1 Large type here and below indicates phrases also found in the five model letter openings of Brugge, cod. 528 fol. 15v. See above, Aurea Gemma Gallica 2.45. and below, 3a.85.

2 Louis VII, king of France (1137-1180). See above, Aurea Gemma <Gallica>1.9, 1.22 and 3a.36.

3 The epact is correctly given.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999