Aurea Gemma <Gallica> 3b.62-63 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3b.62] DE ORDINE MANUMISSIONIS.

[3b.63]Res geste, <qui> oblivionem fugiunt, hic litteris alligentur. Presens itaque scriptum presentium posterorumque notitie transmitto, quod ego .D. pro amore Dei et anime mee remedio .P. clerico ad sacerdotium accedere volunti libertatem concessi, quem non obtinuerat per naturam. Eius etiam manumissioni uxor mea et liberi mei assensum prebuerunt et eius libertatem in posterum concesserunt. Verum hec intersit conditio, quod post eius obitum facultates eius in nostrum redigantur dominium. Rei huius teste sunt .A., .B., .C.

redigantur legi: redigartur A
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999