Aurea Gemma <Gallica> 3b.64-67 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3b.64] DE DONATIONE ECCLESIE.

[3b.65]Que communi assensu sanctiuntur, rata permanere expedit et penitus inconcussa. Ignominie|[89v] namque est faciendi bonorum firmata consilio reprobari.

[3b.66]Ego itaque .B. abbas, .P. prior, .C. cellarius, totus conventus cenobii maioris monasterii presentis pagine testimonio ad presentium posterorumque notitiam transmittimus, quod .H. IX.tiprimum vacantibus ecclesiis quamcumque vellet ipse eidem concessimus, ad bene faciendum et personandum filium vel nepotem vel quemcumque alium de donatione sua ipse decrevit.

decrevit legi: deccuit A       IXti (vide infra 'Presumptionis est' no. 37.5)
[3b.67]Et ne veritatis series aliqua subverti possit calumpnia, auctoritate nostra rem firmamus et sigilli nostri attestatione communimus. Actum est hoc in capitulo nostro .P. et .C. assistentibus, anno Domini mille .I. <...> Gurcenses ecclesie episcopo presidente.
firmamus et legi: et om. A
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999