Aurea Gemma <Gallica> 3b.71-73 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3b.71] DE ACCOMODATIONE.

[3b.72]Unicum est oblivionis remedium scriptura, que calumpniis imponit silentium et contentionis nodum explicans sua serie, sua loquitur auctoritate veritatem.

[3b.73]Huius itaque prospectu rationis presenti pagine mandare decrevi, quod ratum et inconvulsum habere volui, Ierosolimis peregre profecturus. Fundum enim meum cum omnibus pertinentiis, agris, vineis et cetera invadiavi Petro pro .C. solidi completis tribus annis rediturus, ea tamen conditione, quod si forte contingerit me decedere, .B. et .B. nepotes mei pretaxatam redant pecuniam et cedet eis ius et dominium fundi mei. Si vero pluris estimatur predicta possessio, subscriptis legata persolveret. Si obieruit, eis persolverent.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999