Aurea Gemma <Gallica> 3b.82-84 
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[3b.82] DE DOTE.

[3b.83] Profundo sanctiendum est consilio nuptiale sacramentum nobis per probos homines commendatum. Cum enim de primi hominis latere Deus mulierem formavit, nuptialis idemptitatem copule et qui duo fictari forent in carne una coniuncti sic mirabiliter figuravit.

[3b.84] Coniugale igitur ego .P. affectans commertium .M. ducens in uxorem et ecclesiastica constitutione me illi concedens in maritum et eam ducens in propriam, presenti pagina cunctis notum fieri volo, quod in dotem sibi habendam concedo. Equum est enim eam nuptialibus stipendiis gaudere, que geniture sarcinam sustinebit paritura in dolore.1 Concedo igitur in dotem villam, que sita est iuxta Gurcam2 cum piscationibus et cetera. Ut donationis mee transactio firma maneat in perpetuum et inconvulsa, super hanc donationem federe bono .B. et .C.|[91v] vades constituto. Nec illud est pretermittendum, quod predicta villa semel in anno unius equi domino regi debet servitium, post eius expletum negotium domino ville vel domine remittendi. Si vero rex vel media vel aliquomodo vocaverit vel retinuerit, ville dominus, quousque restitutus sit, equi servitium reddere non debet.

paritura legi: par??ura A       et .B. tr. A


1 The sufferings of the childbearing woman, established at Genesis 3.16, was a commonly used standard for comparisons of pain in the Old Testament (Ps 47.7, Isai. 13.8, Ier. 6.24, 13.21, 22.23, 49.24, 50.43, Mich 4.9; cf. also I Par. 4.9 and Iob 15.35). The general idea that suffering may be converted into joy (Psalm 29.12, Ier. 31.13, Esth. 9.22, 13.17, 16.21, Lam. 5.15, Bar. 4.32, Iac. 4.9) is specifically applied to the childbearing woman in Joh. 16.21, where the joyous birth of a boy compensates for her sufferings (cf. also Tob 12.3 and Luc 1.44).

2 This geographic location (iuxta Gurcam) is a later addition to the original French charter. This charter employs formulas wholly unlike the extant two Carinthian charters of dowry: MHDC 1.96-7 no. 60 (Krassnitz, 1136) and 2.84-7 no. 636 (Kalsberg, 1260).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999