Halberstadt Ars dictandi 3.1
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[3.1] EXEMPLUM PRIVILEGII>

[3.1.1] In nomine sancte et individue Trinitatis. G. Dei gratia Halberstadensis episcopus.

[3.1.2] Pontificalis officii debitum exigit, ut ecclesiis nobis commissis etiam, qua possumus, diligentia providere studeamus et precipue collegiis virgini Marie servientibus, quoniam sicut ipsa apud Altissimum specialem obtinuit prerogativam, sic eius intercessione amplius et specialius subvenire confidimus.

intercessionem Zöllner       virginis] vere V

[3.1.3] Notum igitur esse volumus tam presentis quam futuri temporis fidelibus, quod frater quidam beate Marie ecclesie1 in civitate nomine L. benedictionis memoriam sibi suisque comparare cupiens, rebus et precibus suis quandam matronam nomine B. de H. ad hoc induxit, ut medietatem decime in W., quam ipsa de manu nostra tenuit, nobis resignaret ad usum prefate ecclesie videlicet sancte Marie, Dei genetricis, sicut prefatus N. ordinaret.

[3.1.4] Nos igitur piam voluntatem ipsius approbantes medietatem decime videlicet N., ut dictum est, resignatam prememoratae contulimus ecclesie. Ordinatio autem ipsius I. talis est: De medietate decime, que duo talenta solvit annuatim, ad consolationem fratrum virginis Marie V. solidos instituit equa portione dividens, et totidem in suo anniversario, similiter V. in anniversario patris et totidem in memoria matris. Quidquid superest, procuratores huius oblationis pro consolatione laboris sui recipiant.

ipsius L. legi] ipsius I. V Zöllner       virginis] vere V       procuratores] procuratorum V

[3.1.5] Huius ordinationis testes <sunt> sancte Marie ecclesie canonici videlicet dominus C. maior prepositus et cetera, liberi vero Ludolfus et cetera, ministeriales vero C. prefectus de civitate et cetera <et> alii quam plures.

[3.1.6] Factum est hoc anno Domini MoCoet cetera, indictione VII, anno ordinationis nostre primo.2

[3.1.7] Ut igitur hoc factum ratum et inconvulsum permaneat,| banno nostro confirmamus et hanc paginam testimonialem sigilli nostri impressione signavimus.

signavimus] privilegium add. V in margine


1 The bishop of Halberstadt's charters for this recipient ( see also above, 2.5.7. ) are found throughout G. SCHMIDT Urkundenbuch des Hochstifts Hildesheim und seiner Bischöfe (Halle 1883); this charter is printed at 1.319 no. 358 from V. SCHMIDT identifies 'B de. H.' as 'Bertrada de Hersleve' and 'W.' as 'Walleweghe' and corrects the incorrectly abbreviated names: 'N.' and 'I.' to 'L.'; 'N.'2 to 'Walleweghe'.

2 The first year of Gardolf's episcopacy ended in November 1194 (indiction 12).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999