Halberstadt Ars dictandi 3.2
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[3.2] ALIUD EXEMPLUM PRIVILEGII1

[3.2.1] In nomine sancte et individue Trinitatis. G. Dei gratia H.<alberstadensis> episcopus.

G. legi] B. V

[3.2.2] Ratio exigit, ut ex iniuncto nobis officio ecclesiis nostris in suo iure providere studeamus.

[3.2.3] Notum igitur facimus universitati fidelium tam presentium quam futurorum, quod ecclesia in W.2 ecclesie beati Pauli velud matri filia aliquando erat subiecta. Sed postquam populus crevit, unus sacerdos utrique cure providere non poterat. Quapropter cives eiusdem ville dimidium mansum ecclesie beati Pauli contulerunt, ut ecclesia eorum hac recompensatione facta a iure matris ecclesie esset emancipata. Quidque nobis rationabile visum fuit, preposito et canonicis beati Pauli consentientibus, annuente quoque archidiacono, ecclesia<m> illam liberam donavimus.

cure] curie V       archidiacono] archidiacona V

[3.2.4] Huius rei testes sunt: sancti Pauli canonici et cetera, C., B. maioris ecclesie canonici, liberi vero H., G., ministeriales in W., puer domini G.

domini G. legi] domini B. V

[3.2.5] Factum est hoc anno Dominice incarnationis MoCoXCoIIIIo, indictione XII., V. kal. Septembris, <p>residente sacrosancte Romane ecclesie papa Celestino huius nomine tertio, regnante Heinrico Romanorum imperatore, anno ordinationis primo.

MoCoXCoIIIIo legi] MoCoXCo V       XII. V. legi] V. XII. tr. V

[3.2.6] Ut autem hoc factum ratum permaneat et cetera.


1 This charter is printed from V by F. WINTER "Aus einem Halberstädter Formelbuch des 12. Jhs." Zeitschrift der Harzverein 2.3 (1869) 190-195 at 194 and by G. SCHMIDT Urkundenbuch der Collegiat-Stifter S. Bonifacii und S. Pauli in Halberstadt (Halle 1881) 625 no. 10a.

2 Wehrstedt, a village in the eastern suburbs of Halberstadt.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999