Halberstadt Ars dictandi 3.3
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[3.3] PRIVILEGIUM EPISCOPI DE SOPITA DISSENTIONE1

[3.3.1] In nomine sancte et individue Trinitatis. Gardulfus Dei gratia Halberstadensis episcopus vel divina favente gratia (vel: clementia) Halberstadensis episcopus.

Gardulfus--vel] Theodericus O. om. V       gratia vel om. OV       clementia] H. add. V       Halberstadensis] ecclesie add. OV

[3.3.2] Notum facimus universitati fidelium tam presentium quam futurorum, quod pro debito nobis commissi regiminis officio paci et utilitati ecclesiarum intendere et de medio earum scandala et dissensiones tollere cupientes, eam controversiam et litem, que inter venerabiles fratres nostros| A.2 videlicet maioris ecclesie canonicum et vicedominum et Om.3 pro quodam archidiaconatu in Callimen4 per annos plurimos est actitata, ad bonum pacis et concordie reduximus, ea siquidem ratione, ut dilectus frater noster An. vicedominus pro Dei amore et nostro interventu ac Stuterlingeburgensis5 cenobii dilectione a repetitione prefati archidiaconatus cessaret. Et nos cum ipsius consensu eundem archidiaconatum preposito Hostoni recognovimus et asignavimus, ut omni ambiguitate et contradictione remota prefato preposito O. suisque successoribus maneat in perpetuum.

earum] eorum P       dissensiones et scandala tr. OV       A.] Anselmum O       canonicum] canonicic c V       videdominum] v. V       Om.] O. V Ostonem O et add. Stuterligburgensem prepositum       Callimen] C. V       annos] anno V       plurimos est tr. O       actitata] auctore Deo add. O       ea...ratione] tali...modo O       An.] A. V Anselmus O       ac] et V       Stuterlingeburgensis] Halverstadensis V       a] ac P       repetitione O: reparatione P receptione V       cessaret] conatus prem. Vac       Hostoni] O. V       assignavimus] consignavimus OV       preposito prefato tr. V       O. om. V

[3.3.3] Ut hec nostra ordinatio ex hoc nunc et deinceps rata permaneat et inconvulsa, auctoritate Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis nostroque banno confirmamus et cartam hanc inde conscriptam sigilli nostri impressione signari iussimus.

et] et et rep. V~~~~~ maneat] permaneat V       Petri om. V       principis apostolorum tr. OV       nostroque] nostro quoque O

[3.3.4] Data V. Kal. Iulii in generali sinodo anno incarnationis Dominice MoCoXCoIIIIo, indictione IIa presentibus dominis maioris ecclesie canonicis C. decano, C. cellario, E. cantore, M. custode et aliis quam pluribus tam clericis quam laicis.

Iuliii] Iunii Oscherslove O       Dominice incarnationis tr. O       MoCoXCoIIIIo] MMoCoLXXXoIIIIo O       presentibus] et consentientibus add. O       C. decano--M. Custode] Conrado decano, Frederico de Harbecke, Warnero preposito, Gardolfo subdiacono, Gevehardo presbitero, Alberto magistro, Theoderico abbate de Hesineb., Reiboldo abbate de Huicsburch, Henrico preposito de Hademerslove, Hermanno preposito de Hamerslove, Iordane preposito de Sceninege O       laicis quam clericis tr. O in margine       laicis] EXPLICIT SUMMA add. V et expl.


1 This charter is printed from the original O by C. VON SCHMIDT-PHISELDECK Die Urkunden des Klosters Stötterlingenburg (Halle 1874) 5, no. 5. Cf. also F. WINTER "Die Diözansynoden des Halberstädter Sprengels im 12. Jh." Zeitschrift der Harzverein 1 (1868) 251-286 at 276-7, who prints a fifteenth century copy of O (= K: Landeshauptarchiv Magdeburg Kop. 398/755 fol. 198r).

2 Anselm.

3 Osto.

4 Kalm is located 9.5 km NW of Halberstadt.

5 Stötterlingen is located 8.5 km. NW of Halberstadt..

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999