Halberstadt Ars dictandi 3.4
Table of contents -- Next section -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[3.4] SEQUITUR CONFIRMATIO ALICUIUS CRUCESIGNATI

[3.4.1] Gardulfus Dei gratia Halberstadensis episcopus omnibus fidelibus, ad quos hoc scriptum pervenerit, eternam in Domino salutem.

[3.4.2] Universitatem fidelium scire volumus, quod dum canonicus noster et vicedominus Fridericus ad peregrinationem transmarinam de studio prepararet, eandem concessionis gratiam, quam dominus papa fidelibus peregrinis indulsit, nos quoque pia devotione ratam esse cupientes fidelibus nostris conservare firmiter intendimus.

[3.4.3] Prefatus igitur vicedominus de nostra concessione immo potius apostolice sedis auctoritate fructum reddituum suorum ad spatium trium annorum exposuit A. et B. cum omni integritate hoc et hoc.

[3.4.4] Huius rei testes sunt A., B., C.

testes] teste P

[3.4.5] Nos quoque, quia similiter per gratiam Dei peregrinari disponimus, ne quisquam hanc ordinationem tempore absentie nostre turbare audeat, auctoritate Dei omnipotentis et apostolorum Petri et Pauli et banno nostro confirmamus et hanc paginam testimonialem sigilli nostri impressione signavimus.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999