Halberstadt Ars dictandi 3.5
Table of contents -- Previous section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu

[3.5] SEQUITUR PRIVILEGIUM IMPERATORIS

[3.5.1] In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus sextus divina favente clementia Romanorum imperator et semper augustus.

favente rep. P

[3.5.2] Cum celsitudo imperialis omnium fidelium nostrorum profectibus et commodis omnium debeat intendere,1 illis tamen pre ceteris ampliori tenemur gratia pietatis impendere iudicium, qui ad honorem imperii et ecclesiarum Dei dinoscuntur rebus et <...> amplius Deo et nobis servire.

[3.5.3] Omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris perspicere volumus, quod ad instantem petitionem dilecti nostri marchionis Rodolfi2 de tali loco maximeque propter obsequiorum suorum indefessa merita ecclesie sancte Katerine in Brunesdorp3 predium nobis vacantem imperiali munificentia tradimus. Est autem illud situm in comitatu Henrici4 comitis in duabus villis Ronstede5 et Aspenstede,6 VIII. mansi cum pratis quatuor et silva una adiacente. Hoc autem predium cum omnibus suis attinentiis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, terris cultis et incultis, pascuis, campis, venationibus, aquarum decursibus, piscationibus, seu cum omni utilitate, que inde potest provenire, prefate ecclesie ex integro tradimus, ea videlicet ratione ut ipsa ecclesia de prefato predio liberam habeat potestatem tenendi, commutandi, precariandi vel quicquid placuerit inde faciendi.

fidelibus legi] absit P

[3.5.4] Et ut hec nostre maiestatis donatio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc paginam inde conscriptam auctoritate nostra roborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

[3.5.5] Si quis autem imperialis magnificentie constitutionem infringere temptaverit, centum marcas examinati argenti componat, medietatem fisco <...>.

temptaverit legi] om. P       post fisco P vacat 17 lineas


1 Cf. DH.VI. ---, STUMPF Reg. 4736, BB 205. (Arengenverzeichnis no. 317).

2 Presumably the son or grandson of a marquis Rudolf mentioned in an 1148 charter of Henry the Lion, duke of Saxony, who undertook a victorious military campaign against the Dithmarschen, because they had long ago murdered Rudolf. See KARL JORDAN Die Urkunden Heinrichs des Löwen, Herzogs von Sachsen und Bayern (Stuttgart 1957) 21, no. 12: ...coram frequentia totius exercitus, qui nobiscum erat, quando reversus sumus accepta victoria de hostibus regni Thiedmarskiensibus, qui Rotholfum marchionem principem et comitem suum iam pridem interfecerant...

3 The abandoned village Brunsdorf was located north of Königslutter (dioc. Halberstadt), in a forest belonging to the Mariental abbey (dioc. Halberstadt), according to CL. LAUFKöTER Die wirtschaftliche Lage der ehemahligen braunschweigischen Zisterzienserklöster Michaelstein, Mariental und Riddaghausen bis zum Jahre 1300 (1919) 79.

4 Henry, count of Gardelegen, according to BERND ULRICH HUCKER Kaiser Otto IV MGH Schriften 34 (Hanover 1990) 672. Gardelegen is located ca. 15 km. NE of Halberstadt.

5 Not identified. VIENKEN (ed. 169) associates this village with Helmstedt (dioc. Halberstadt)--in which case Runstedt would be separated by ca. 10 km. from the village Aspenstedt. But it would seem that these two villages should be closer, since they share one adjacent forest.

6 Aspenstedt is located 6 km. NW of Halberstadt.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999