Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[2] Qui benefactorem suum rerum conturbat, dispendio laudabiliter id redimit, si satisfaciat desideria conquerentis.1

[3] Liquet quidem dampna queret, ignominie grande patet vulnus, quod me male exacerbastis, quod presertim debuisses beneficio demereri. Officio gratus hilaritate gratior obsequio|[95v] gratissimus esse debui, dum et domum et familiam in tui servitio serenavi. Set lupum inter oves, inter altilia vulpem ignarus introduxi, dum officiose etiam tui obsequium virginis filie nescio, quam machinatus doli fabricam florem decerpis primitivum. Ut mihi hospes, ut recedis hostis, de mea liberalitate tibi sortitus primum mihi reliquas pro beneficio contumelie stipendium et doloris.

[4] Redime ergo facti turpitudinem, decoro <exitu> sepeli ignominiam laudabili facto uxorem ducas, quam virginem habuisti, quam immaculatam tibi reserves de cetero soli solam. Sic itaque et meas siccare lacrimas et tuum probrum tegere, et ut mei gratiam et favorem tibi poteris populi comparare.


1 Letter of apology to a benefactor.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999