Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[2] Ubi angustia amici non inminet, non expedit auxilium excusari.1

[3] Angustia siquidem|[96r] tua angustiatus ingemisco et tui gravaminis partem fero. Sane multis implicitus sum in occupationibus, set proprium tuo negotium negotio posthabere nec mei necessitas negotii excusabit me, quoniam tue succurreram necessitati. Pariter enim honus tecum sustineo, quo granaris.

[4] Veniam ergo in tuum viro commutatus subsidium, qui adverse parte parti consilia preripere exercere in desidias nodos iuris evolvere pro defensione tui iuris in omnibus calleat excubare. Tutus sis tanti iuris patrocinio, qui et pectus Catonis et linguam habet Ciceronis utroque armatus certaminis palmam multotiens consecutus.


1 Letter promising help to a friend.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999