Presumptionis est 
(Letter collection of Admont cod. 759) 
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter 
Main menu

[2] Quam carnalibus pater filiis tam episcopus suis debet clericis inpendere caritatem.1

[3] Huius itaque prospectu rationis,2 quia nequimus clericis deesse, fraternitati vestre latorem presentium volumus commendare. Sciatis ergo ipsum esse virum integri testimonii, honeste conversationis, laudabilis scientie, maturi sermonis et canam prudentiam redolentis. Sciatis ipsum imponere manum antecessoris nostri .C. felicis memorie antistitis sacerdotalis accepisse culmen officii.

[4] His ergo commoniti, fraternitatem vestram in Domino exoramus, quatenus intuitu caritatis et nostrarum precum interventu consideratione quoque probitatis ipsius celebrandi divina, si forte ipsa in ecclesiis vestris permittatis licentiam et parrochianos vestros misericorditer moneatis ad eius inediam, si forte inqueruerit de suis facultatibus sublevanda.

[5] Officium est enim humanitatis succurrere desiderio indigentis.|[93r]


1 Letter of commendation by a bishop for an unnamed cleric, who had been ordained by the bishop's predecessor in office, C. Asks that this priest be allowed to celebrate masses and to seek subsidies from parrishioners.

2 This formula is also found as a signum narrationis in Aurea Gemma <Gallica> 3b.70, 3b.73, 3b.80 and in the letter openings 1,4,5 of those found on Brugge, Stedelijke openbare Bibl., cod. 528, fol. 15v. On the signa narrationum, see Boncompagno Notule auree 10, Tractatus virtutum §8-§9, Oliva 8b.1, 8b.6, 18.1-2, 34.1-2 and Mirra 10.1, 11.1.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999