Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[2] Qui amicum propter honorem deserit, honorem inhonorat vitio levitatis.1

[3] Indigne enim aliis presidet, qui dilectos in mediocritate non fovet, dum nullo a me discrepares beneficio, mihi socius, mihi pauper, asserebas tuum honorem. Si tibi forte patrocinaretur altissimus, nullo discrimine fore meum. Sane nullo meum nodo protheum retineo, mores degenerant, promissa evanescunt, aldultera est veteris gratia caritatis. Alter quidem factus tibi dissimilis, et me et te pariter noscere desuisti. Vero numquam amasti, quem sine offensione potuisti non amare.

[4] Te ergo ipsum considera, nec extra teipsum metiens te non credas te esse, te alium ob honorem. Amicos revoca, quos tua iam arrogantia|[98r] elongavit.

[5] Honor enim amici non vallatus est uti navis sive inermis armamentis.


1 Letter of exhortation to friendship. Sender is worried that his friend will forget him, now that he has attained high ecclesiastical office.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999