Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] CANONICI REGI.1

[2] In rebus destitutis ad eius consilium expedit recurrere, cuius est rem in melius conmutare.

[3] Ecclesia nostra regni vestri culmen generosum alta eius desidentia columpna iacet desolata. Thesaurarus enim noster nostre fortitudo et consilium ecclesie in rebus humanis agere desinit, universe carnis viam|[98v] ingressus. Is quidem cum ageret nobiscum adhuc vivens, aliorum dotum integritates, quas in eo multas industria cumulavit, ernormavit hoc nomen, quod ad iustitiam segnis fuit. Ita factum est, ut hispidanorum nostrorum intumesceret superbia et novas consuetudines cuderet, que nostro derogarent. Vestro namque, quia ius novercale superduxerunt domino ante vos consules, qui iura darent, punirent superstes, consulerent civibus statuentes.

[4] Super his ergo vestre supplicamus maiestati, ut nobis provideatis thesaurium virum copiis et consilio non inermem, qui ecclesie nostre calleat consulere et insurgentiam contumaciam sufficiat reprimere.


1 Letter of the canons of a church to the king, that he prudently provide a new treasurer for them, after the death of their old treasurer.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999