Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] ARCHIDIACONUS CLERICIS SUIS, UT RECIPIANT NEPOTEM SUUM.1

[2] Ornamentum est sancte ecclesie in ea litteratas et honestas personas plantare. Hi enim sunt promovendi, quibus domus Domini valeat decorari.2

[3] Hac itaque ratione commoti, Parisius commeantes de dilecto fratre meo .G. multa dona audientes archidiaconatum ecclesie nostre, qui vacabat eiusdem concessimus habendum. Audivimus enim, quod ipse studiis vigilem inpendens operam, de tanta artium mereatura sciens et prudens in sue honorem ecclesie erat rediturus.

[4] Vobis ergo ipsum remittimus fraternitati vestre supplicantes, ut ipsum in te nostra in se de honoris introducatis et deinceps debito|[100r] beneficentie obsequio ipsum propensius ambiatis.


1 A prelate asks his clerics that they accept as their archdeacon his nephew, who studies at Paris

2 See letter no. 63.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999