Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] EPISCOPUS BARONIBUS PATRIE, UT FACIANT PACEM CUM DOMINO VEL CUM REGE.1

[2] Cedendum est necessitati, quam impotentie infirmitas superducit. Levius est enim cum iactura portum tenere, quam fracturam in pelago deplorare.

[3] Rex Francorum mea protectio que vestra, iam se paci aperuit cum rege Anglorum componens, vos non derelinquens, si in idem consentiatis, vos deferens, si idem conspiretis. Preterea, que de novissima distractione susceperunt discordia, reperatis de integro vestra vita. Consulendum est ergo paci, quod ius vestrum non extinguit. Vulgo namque dicitur, qua violentia suspendit, iuris equitas non putrescit.|[100v] Cito namque recrudescerent bella vestraque repullulabit querimonia, ut quod iussa recepistis et particulata recipere valeatis totaliter restituta.

[4] Pacem ergo...2


1 The vassals of the king of France are advised to join him in the peace treaty recently made with the king of England.

2 This letter seems to have been incompletely transmitted: only the first two words (Pacem ergo...) remain of the mandate or request indicated by the rubric. See letter no. 37.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999