Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] MILES AD REGEM.1

[2] Dementie est murum effodere et suis fenestram hostibus aperire. Amor suorum murus est et protectio dominorum. Murum ergo fodit, qui suos alienat, qui suos sibi cum suis hostibus hostes reddit.

[3] Scimus quidem de nostris nichil fuisse meritis, quod in nos sic incanduit ira tua. Tabescentis namque invidie tuis instillatum est venenum auribus, quod quietem nostram rumpere voluit, tuam amaricare in te dulcedinem, tuam excitare securitatem.

[4] Omni ergo desinas credere spiritui et tuos discas amare. Minus enim excubie, minus circumstantia pila, quoniam te tuorum amor defensabunt.


1 A knight protests to the king that his anger is unwarranted.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999