Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] RESPONSIO MATRIS AD FILIUM CONFORTATEM.1

[2] Acerbius urit recens, quam quid supradicta induruit cicatrice. Multa dampnorum passa vulnera et suo ea prelio oblivione perpetua sepelivi.

[3] Nunc vero de recenti vulnere omnes in uno recruderunt dolores mei, quod a novissimo partu meo novissimis gaudiis sum plantata. Cum namque mortis invidit mihi nequitia, qui me mihi facie mihi morum reddebat similitudinem genitorem. In filio me mihi in filio me mihi fuderam, ut in casu viri mihi vir in filio remansisset. Satis enim mihi vixisse. O supremi dolores suprema gaudia concluserunt. Nulla enim mihi restant gaudia, nisi ut moriar, cuius vita erumpne, cuius vita moribus mille plena.

[4] Supersedeas ergo precibus me temptare.

[5] Idem est enim doloribus consolari et letalium dolores vulnerum excitari.


1 Mother's reply to a filial letter of consolation.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999